Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.
Nr. 14
Nr. 14. 1866. Venerabili Clero Arehi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Siquando, certe hoc cumprimis tempore multiplicis e parte omnipotentis Dei visitationis enixius nobis orandum, et a vitiis cavendum est, ut Deus supplicationibus nostris inclinatus misereatur populi sui, avertatque iram suam a nobis. Quia vero nil turpius in ore catholici hominis, quam verba blasphema; cumque nihil sit, quod bonitatem divinam magis offenderet, ac blasphemiae et imprecationes, hoeque turpe vitium apud ruralem cumprimis populum in dies ingravescat ita, ut non solum aliqui districtus VADiaconales in suis asservatarum congregationum protocollis, verum et privati homines intuitu ferendae medelae vocem levaverint: opportunum duxi singulos Dioecesis VADiacouos praesentibus provocare, ut mihi de propagationis vel imminutionis stadio praegrandis vitii hujus intra ambitum suorum districtuum relationem praestent, et una opinionem suam adaperiant, qua ratione vitio huic, praeter iteratos de materia hac sacros sermones et catecheticam instructionem, obices ponendi essent, qualiterque illud exstirpandum foret? Strigouii die 31-a Maji 1866. ■Finita collectione obulorum S. Petri pro primo quadrante anni curr. et percepta, ulteriusque abhinc promota jam pecunia, super manipulatione, item modalitate factae collectionis et super resultato sequentia reflectenda, Vobisque communicanda esse censui; et quidem: a) in schedis illis impressis, quae instar quietantiarum de perceptis obulis inserviunt, numerus fidelium non ubique expositus invenitur, quem tamen exponere oportuisset jam vel ideo, ut illico appareat, in quantum summa collecta, a summa numero fidelium admensurata discrepet; ac proin inposterum numerum hunc fidelium, prout in schematismo continetur, in schedis exponere nullus intermittat; et cum a singulo fideli quadrantaliter tantum unus cruciger computetur, summae, quam crucigeri a fidelibus collecti efficiunt, et quae non semper et non in singula parochia numero rotundo fidelium est admensurata, illi obuli erunt adnumerandi, quos ipse parochus, cooperator et fiscus Ecclesiae subministrat, ut sic summa competens habeatur, el crucigeri illorum ex fidelibus suppleautur, qui tales offerre aut negarunt, aut offerre non potuerunt. b) E relationibus horsum praestitis apparuit, quod multi parochorum contenti simplici sermone de obulis in Ecclesia asservato, et offertorio in hoc merito instituto nihil ultra circa collectionem obulorum fecerint; unde factum est, eos admodum parvas summulas collegisse. Ubi e contra illi Curati, qui negotium hoc sibi cordi sumentes obulos per domos suorum fidelium aut ipsi collegerunt, aut per capellanos, syndicos vel aedituos, vel communitatis primores colligi fecerunt, etsi non omnes competentem attamen justo majorem prioribus, imo nonnulli plus quam competebat, horsum expediverunt. Inter hos in specie laudandi sunt parochi districtuum VADiaconalium labi slavici, qui ferme omnes majorem, ac districtus VADiaconales hungarici summán obtulerunt; parochi item civitatis Posoniensis, qui 296. flnos, 14. aureos et 1. Nap d’or; Comaromiensis, qui 219. flnos, 2. aureos; et parochi districtus VADiaconali Tirnaviensis, qui 225. flnos, — omnes ultra competentiam collegerunt; qua> circumstantia prout parte ex una fidem et pietatem fidelium, ita ex altera zelun et diligentiam respectivorum Curatorum sat evidenter testatur. Quibus spectatis Vo deuuo paterne provoco, singulisque, qui hoc in merito partibus suis defuerunt inculco ut in collectione obulorum omnem zelum et diligentiam adhibeutes, tales inposterun per domos colligere, aut per alios colligi facere non intermittatis, omniaque probate quo competentiam quadrantalem horsum transponere valeatis. c) E triginta et ultra parochiis nulli obuli venerunt. Jam quoad has no: possum non suspirare super incuria respectivorum parochorum, eorumque totaler erga Sanctissimum Patrem pietatis defectum. Hoc non credidissem, moerorque occupavi cor meum, dum experiri debui, inveniri in Clero meo sacerdotes, qui Patrem i: afflictione et egestate constitutum consolari et illi subvenire non festinant; quiv Nr, 2319. Impius blasphemandi mos sufferatur. Nr. 2337. Resultatum collectionis obulorum S. Petri adusque laetae. , i '1 i i 5 ! ) 1 i 1 S e i s b i ii n t n e