Membra Coronae Aureae Immaculati Cordis B. M. V. intra ambitum Archi-dioecesis Strigoniensis pro anno domini 1866.

Nr. 14

Nr. 2349. Subdocentum in Gajar statio­nes vacant. provocationi meae paternae surdas aures praebuerunt. Horum tepori compatior multum, et saniora consilia iis paterne inculco. d) Penes inprotocollationem et manipulationem obulorum horsum transposi­torum non modica retardatio et disordo per id est exortus, quod e pluribus districtibus VADiaconalibus obuli non omnium parochiarum ad semel, verum suppletorie per partes advenerint; neque ab omnibus schedae quietantiales horsum submissae fuerint. Quare singulis VA Diaconis injungitur, ut ordinibus ddto 12-ae mensis Novembris anni praeteriti Nr. 4666. morem gerentes, tam obulos omnium parochiarum ad semel, et quidem cum line curr. mensis Junii, et ad summum usque ultimam diem mensis Julii horsum promoveant, quam etiam schedas in duplici exemplari horsum expedire non intermit­tant, postalesque expensas, in quantum possibile, e fiscis Ecclesiarum perstringant. Itaque haec sunt, quae Vobis significanda statui, iterum atque iterum Vos provocando, ut et in hac parte officio Vestro satisfacientes subsidium et consolationem S. Patri in moerore et penuria constituto ferre adnitamini. Domiuus misereatur nostri, et benedicat universali nostrae paupertati et egestati, ut eam in patientia sustineamus! Hoc tamen pro notitia Vobis innuo, quod primi trimestris collectam, 15412. francos, prope octo mille flnos efficientem, jam Romam medio Nunciaturae Aposto- lioae Viennensis transposuerim. Strigonii die 1-a Junii 1866, Pro tribus subdocentum labii slavico-germanici stationibus, in oppido Gajar vacantibus, concursus in 26-am affuturi mensis Julii diem praesentibus annunciatur, quarum redditus in annuis 150. finis v. a. e cassa communitatis pendi solitis consi­stunt. Victum, lotionem, calefactionem, erga 90. florenorum pensum docens una cantor, penes requisitionem, subdocentibus administrare tenetur. Recursus, testimonio etiam habilitatis pro scholis capitalibus instructi, Consilio regio inscribantur, et scholarum Inspectori distrlctuali Maximiliano Jaloveczky, surr. VADiacono et Parocho in Nagy-Lévárd ad praeindicatum concursus terminum exhi­beantur. Strigonii die 2-a Junii 1866. benevolus Strigonii typis Aegydii Korák.

Next

/
Thumbnails
Contents