Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

pecudumque custodiam destinata juventus in campis provisa, tam evidenti per experientiam corruptioni eripiatur, quem jam in Seminario studii pastoralis auditores de memoria condiscant, et in exercitationibus catecheticis ut cynosuram respiciant* Caeterum pro directione docentium et catechetarum in scholis serviat, quod primum in annum scholas adeuntes quaestiunculas una stella, — in annum alterum, una et duabus stellis notatas, — in ter­tium annum demum scholares et quiqui adulliores totum libellum condiscendum habeant. Qui parce seminat, perce et metet: si seminaverimus in benedictionibus, (in abundantia), de be­nedictionibus, (in abundatia), metemus! — Quam ineffabile sentiemus gaudium, dum brevi per gratiam Dei videbimus parvulos in scientia sanctorum crescere., juventutem in reddenda fidei suae ratione adole­scere, parentes prolium suarum catecbetas esse! Domine! praesta nobis auxilium gratiae Tuae, ut quae Te auctore facienda cognovimus, Te operante impleamus! — Strigonii, festo S. Martini Episcopi et Confes­soris, Anno Domini 1850. i <:/" Typis J, Beimet.

Next

/
Thumbnails
Contents