Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

PRINCEPS JOANNES BAPTISTA SCITOVSZRY 411. Prim. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Mlodie incepimus inter vestibulum et altare plorare, cum Joele clamantes: parce domine, parce populo tuo! — qui Te deserto abiit in desideria inutilia, posuit os suum in coelum, et 1 ----* ­Nr. 2 055. DILECTISSIMI IN CHRISTO FRATRES ET FILII liiulla quidem sunt temporis momenta, quae—divinis in nos muneribus plena— non deposcerent, ut in gratiarum semper actione maneamus, ac cum S, Paulo profiteamur: „quia in Domino vivimus, movemur et sumusu; diétámén illa, omnium nostrum mentes majori, imo maximo studio ad palam, publiceque depraedicanda Patris coelestis beneficia, et; contestanda gratiludinis sensa oportet animari, qua com­pleto vetere anno, prae foribus anni novi consistimus. Ali! quis negabit, vespera illa exsurgere, etiam in animo hominis, vel tantillum religionis haben­tis. anhelum desiderium, ut tenebrae, quae vice postrema operiunt terram, operiant una multitudinem peccatorum apud Deum oblivione perpetua, et reconcilient cor Patris oifensi erga filios degeneri con­versatione perditos! — Quis vespera illa cum remorsu conscientiae non videt, quod multiplicia divinae misericordiae dona ingratus susceperit, imo ea universim in ruinam virtutis Christianae verterit! — Etnumquid nos ipsi Sacerdotes, ad altiorem sublati locum,non cogimur vespera illa suspirare: Domine posuisti me pro lucerna, ut luceam omnibus; — el en! tepido ac mechanico muneris implemento umbram jaciebam in Ecclesiam Dei!— Posuisti me pro speculo, in quo videant alii, quod imitentur, sed vae milii! quia viderunt me, et abierunt, ne videant abominationem stantem in loco sancto!! — Idmodi sensus generantur, propelluntur de cordibus hominum, ad postremam anni vesperam! — et non erit Nostrae pastoralis— sacerdotalis obligationis, sensa et suspiria haec, in semente multum salutaria, sermonis cohortatione rigare, devotionis rore perspergere, motus piissimos juvare, et magis salutares reddere ?! Imo vero,— vae nobis si tacuerimus,— si suspiria ad Coelos mittentibus singulari devotionis et solennifatis actu non subvenerimus! Eapropter nihil laudabilius, sanctiusve est consvetudine, quae jam in aliquot Dioecesibus Hungáriáé universim, et per totam Ecclesiam luingaricam gparsim jam obtinet, ut vespera ultima anili devotio gratiarum actoria asservetur. Fieri id in hac quoque Archi-Dioecesi hic et ibi, cum aedi­ficatione audivi; quod ut universim instituatur a modo inposterum praesentium per vigorem dispono, ut in omni parochiali loco, in principali Ecclesia, eaqna una, nisi magna loci extensio aliud deposceret, idmodi devotio graliarumactoria asservetur. Quo vero uniformitas, quae est anima Catholicae Ecclesiae, ubique et in futurum semper observetur, modus devotionis lnijus erit sequens: Praemissa praecedente Dominica Solennitatis annunciatione, et fidelium, quo omnes conve­niant, provocatione, ad vesperam ultimi diei anni (puta hora 5 — 6.) factis compulsibus initium dabitur solennitati brevi sed cor penetrante sacra cohortatione;—tum sequitur ipsa devotio cum plenitudine assistentium et ministrantium,— Ecclesiae illuminatione, decoralione. Decantato ter Sane tus Sanctus etc. sub Tantum ergo datur benedictio cum Venerabili in monstratorio exponendo-Tum recitantur Litaniae per Officiantem, (in magnis Ecclesiis per unum de Clero ex Cathedra,) cum subnexis orationibus; (ut in impresso Schediasmale habetur;) — quibus subjungitur: T c Deum cl f Benedicamus; demum Oratio.— Tum flectendo decantatur Canticum: Idők’ ura istene,— ©vojjcv ©ott nnv főben bid),— Z3c>3C cofciv Vülnbmn, - per extensum, vel aliud opportunum, et pro conclusione sub: Genitori genito que datur benedictio­Ut Vobis Fratres et Filii Dilectissimi! JESUS Salvator mundi in Sacramento Altaris absconditus benedictionem pro novo anno abundanter tribuat, levatis in coelum oculis, inter pia suspiria ad pedes Crucifixi exoro, et cordialiter adprecor.— Miserere nostri Domine— miserere nostri! Ut cum vetere anno veterem hominem exuentes, novum induamus, el in sancta conversatione vivamus! Strigonii, festo S. Andreáé Apostoli, IS50.

Next

/
Thumbnails
Contents