Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Nr. 4921. Matricula mortuorum deinceps trimestraliter exhibenda. Nr. 4959. Statio Docentis in Boldogfa 1- v a vacat. Nr. 5004. Benef. Csejthe vacans est. ctendos Vos esse duxi, ne praeter praedictos casus recursus idmodi pro subscriptione facile suscipiatis, cum penes optimam etiam voluntatem exinde in genere omnibus paupertate pressis Instituti membris, quorum legio est, succurri neutiquam possit; recursibus vero ad praedictos casus restrictis, si tales praeter terminum congregationis Curatorum di- strictualis, hoc scopo praescriptum, extraserialiter subternantur, mentio illius, quod supplicans membris Instituti adlectus omnino sit, inomisse inseratur. Id quod Docentibus Vestris omni data occasione, cumprimis vero in Conferentiis cum iisdem asservari solitis, pro debita observantia inculcetis, Strigonii die 30-a Novembris 1863, Ad calcem circularium mearum literarum, de nova lege tymbrali sub 9-a Maji 'anni curr. Nr, 1985. editarum subnexueram, me relate ad dispositionem §. 15-i ejus- . dem legis tymbralis illam altiori Loco sollicitavisse modificationem, vi cujus vel primores Communitatum teneantur organis financialibus relationes de casibus mortis praestare, vel adminus ordinaretur, ut Clerus curatus, qui secus etiam, e dispositione legis patriae, in fine cujuslibet anni, authenticum omnium matricularum Exemplar pro parte Archivi Comitatensis administrat, matricás saltem mortuales non cum ceteris, puta copulatorum, baptisatorum in fine anni, verum singulo trimestri proces- suali Magistratuali, hic vero respectivis organis financialibus resignet, post factum vero earum usum cum fine anni iterum recipiat et cum reliquis matriculis Archivo Comitatensi inferat. In nexu remonstrationum, hoc in sensu aliunde quoque factarum, emanavit ddto 26-ae Octobris anni curr. Nr. 15528. ben, decretum aulicum, cujus in sensu Curati authenticas copias matriculae mortualis, singulo anni quadrante, non jam financialibus organis, verum processuali Magistratuali, respective Jurisdictioni civicae accurate administrare teneantur. Administrata taliter per singulos anni quadrantes mor- tuali matrica, non tenebuntur eam, ut hactenus fiebat, cum fine anni Jurisdictioni Comitatensi amplius exhibere. Dum Vobis ben. hoc decretura aulicum, per quod imposita Curatis nova obligatio notabiliter alleviatur, hisce ad notitiam perferrem: provoco Vos una, quatenus Vosmet tenoribus illius stricte accommodare noveritis. Strigonii die 3-a Decembris 1863. Pro vacante hac Docentis una Cantoris labii hungarici statione, Concursum in 12-am affuturi mensis Januarii diem praesentibus defigo. Proventus eiusdem duobus iugeris terrae arabilis, propriis sumtibus cultivan- dis; 14. metr, pos. siliginis; 90, finis v. a. a catholica Communitate titulo didactri et pulsus pendendis ; 73, finis 50. xris e fundo Religionis obvenientibus; 25. finis e fundationibus, offertoriis et stola; denique 6, finis 30, xris v, a. titulo lecticalis praestari solitis absolvitur. Habitaculum duobus cubilibus, culina, dispensa, stabulo et exiguo horto constat. Recursus rite instructi scholarum Inspectori, una surr. VADiacono Districtus Szempczensis Michaeli Jezsó, Parocho in Jóka inscribantur et ad praeindicatum terminum exhibeantur, Strigonii die 5-a Decembris 1803. Beneficio Csejthensi in sequelam benig, resolutionis Frankói L. B, Ho- reczky in Canonicum Coli, Ecclesiae Posoniensis in vacantiam recidente, filud praesentibus Concursui, usque ultimam Januarii affuturi anni duraturo expono. Recurrentes supplices suos, Patrono inscriptos, usque praeallatum terminum isthue exhibendos habebunt. Strigonii die 7-a Decembris 1863. benevolus Strigonii, typis Aog. Horák. ft \