Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1863

Nr. 23. 1863. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! ] Consilium regium Locumtenentiale hungaricum ope Intimati sub 27-a Novem-pr bris a. cult. N. 86977 editi ad notitiam meam pertulit, proto colla Confer entiarumrei cum scholarum capitalium Docentibus asservatarum, saepe etiam operata eorundem super themate poedagogico elaborata, quin id praescriptum esset, altiori Loco exhiberi. Quo igitur exoptabilis hac etiam in parte uniformitas obtineat et Ordinariorum in­fluxus altioribus etiam ordinibus stabilitus salvus servetur: scholarum elementarium infe­riorum Inspectores non secus, ac capitalium Directores reflectendos esse duxi, ut protocolla idmodi, partim fine hauriendae de Congregationis decursu notitiae, partim vero neces­sariae inviationis et instructionis intra sphaeram activitatis suae impertiendae causa, inomisse dioecesano huic Officio praesententur. Resolutiones abhinc in sequelam proto- collorum horum editae et cum Inspectoribus vel Directoribus communicatae, casibus in illis, ubi ordinum efiectuatio activitatem Vestram excederet, aut conatus eluderet, sic- que altiorem interventum deposceret, per ipsos ad superiorem scholarum Directorem pro officiosa pertractatione perferentur; ubi vero supremi politici Dicasterii auctoritate opus fuerit, a parte Officii hujus diocesani rite eorsum derivabuntur. Quod vero thematum elaborata attinet, talia in sensu editorum abhinc normativorum ordinum, a viris rei sehol aris peritis et porro censurari, ac ubi censura- lium reflexionum, ad calcem elaborati adnotandarum, concernentes auctores debitam noti­tiam hauserint, ceu gradualis Docentum perfectionis testes, archivo districtuali pro conser­vatione inferri, non item horsum exhiberi debent. Dispositione hac mea republicantur ordines, hoc in merito identidem abhinc editi, atque, ne memoria excidant, ad calcem schematismi inter periodicarum relationum horsum praestandarum terminos numero 11-o, nec non in Directorio officii divini ad finem mensis Septembris generice, sine ulla ad scholas elem. inferiores restrictione ad- notati. Ut adeo hac etiam occasione paterne Vobis inculcem, quatenus Conferentias id­modi, eximia sui utilitate tantopere commendatas, adusque testata laudabili solertia diligenter prosequi, easdem ubi nefors intercidissent excitare, pro Docentum aedificatione ac incitamento ipsi quoque solerter frequentare, deque resultato earundem dioecesanum liocce Officium rite de tempore in tempus, ope supramemorati protocolli, informare sa­tagatis. Strigonii die 13-a Decembris 1863. Improbus est persaepe labor, quo Curatores animarum extractus matriculares, I libros matricularum ductu solius partium indictationis perquirendo, adparant. Partes ci enim raro exacte indicant data, imo utplurimum inexacte, quod dein necessario im­probam parit matricularum perquisitionem. Maximam hac in parte difficultatem ex­periuntur Curati, dum pro juvenibus, semet a militia immunitare, aut matrimonialem indultum impetrare volentibus descriptio familiae ex matriculis facienda est. Singula enim, quae in tali descriptione concurrunt data, e matriculis eruere, sane labor est et dispendium temporis, quod qui refugiunt, non possunt nisi inexactas et persaepe etiam defectuosas descriptiones adornare, prout eatenus querelae etiam formatae fue­runt. Quantum alleviaretur Curatis labor hic, si singuli matricularum libri indice nominum instructi essent. Quam etiam exacte descriptiones familiae adjutorio hujus­modi indicis fieri possent! Multi equidem jam proprio marté indices matricularum con­fecerunt, ast plurimis locis adhuc desunt. Ut igitur et labor Curatorum allevietur, et desiderata in extractibus sive descriptionibus exactitudo procuretur: praesentibus pro universali observantia ordino, ut in cunctis parochiis singuli matriculares libri, intra annum abhinc computandum, indicibus nominum provideantur. Ne tamen, dum onus alleviare volo, novum ac gravius onus imponam: indices nonnisi ab anno 1830. in­cipiendo deorsum faciendi erunt, ita tamen, ut dehinc ininterruptim de anno in an­num continuentur. VADiaconis autem districtualibus impono, ut in consueta annua tabellari relatione id quoque ad singulam parochiam accurate notent, num libri matri­culares praescriptis taliter indicibus instructi sint? Fatigium Vobis impono charissimi! attamen in proprium Vestrum commodum. Unde confidenter spero fore, ut fatigium hoc alacri animo suscipiatis. Strigonii die 14-a Decembris 1863. ür. 4979. otocolla Conte­nt, etiam e scho- capit. horsum exhibenda. Nr. 5046. nbri matric. indi- bus providendi.

Next

/
Thumbnails
Contents