Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1863
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Quo muneri Docentum juvenes debita intellectuali et morali cultura praediti admoveantur, taliterque res scholaris eo certius laetiusque efflorescat: Consilium regium Locumtenentiale hungaricum editorum sub 5-a Januarii 1855-i Nr. 17557» item 20-a Januarii 1856-i Nr. 19334. ordinum, debitam m Praeparandiae candidatis praequalificationem praescribentium effectum adprocuraturum, ope Rescripti ddto 30-ae Octobris a. curr. Nr. 83665. ad me directi districtim iniungit, ne deinceps alii, quam laudabili moralitatis, de superatis item saltim tribus realibus, aut quatuor gymnasialibus classibus testimonio provisi iuvenes ad Praeparandiae Instituta suscipiantur. Ne vero per idmodi susceptionis restrictionem quoad Praeparandiarum alumnos defectus emergat, de accommodis mediis sollicitandum erit, quae iuvenes vocatione ad docendum praeditos incitent ad id, ut hanc vitae palaestram omnino deligant, atque requisitam pro eadem qualificationem omni cum sacrificio et longiori licet temporis impendio sibi propriam reddant. Quare de mente dicti Consilii regii, omnes etiam civiles Regni Iurisdictio- nes ad salubriter hoc in merito cooperandum sub eodem dato provocantis, Clero meo Archidioecesano impense commendo, ut habito ad vocationem nostram, vi cuius animarum salutem negotiari et perfectam Domino plebem parare principaliter obstringimur respectu, nil a nobis desiderari patiamur, quo scholarum Docentes curae nostrae crediti temporalibus adminiculis sufficienter adiuventur, sicque grave institutionis et educationis munus hilari animo obeant. Quare consultum omnino erit scholae magistrorum, hac cumprimis temporum iniquitate tenuius provisorum sortem, partim solerti apud concernentes Communitates et altiores Jurisdictiones succollamine alleviare, partim vero et vel maxime ope fundationum aut legatorum doti ipsorum augendae omni meliori modo, quantum fieri licet prospicere, sicque, generosa maiorum nostrorum hac in parte exempla imitando, nomen nostrum piis idmodi benefactis gratae posteritati transscribere. „Beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus.“ Ad hebr. 13, 16. Strigonii die 13-a Novembris 1863. Nr. 4605. Ope benigni decreti aulici, sub 10-a Octobris a. curr. Nr. 15043. editi, opus Viennae prostans sub titulo: „Die schädlichen Schmetterlinge Oesterreichs. Für Forstmänner, Lehrer, Oeconome, Gartenbesitzer und Volksschulen, mit sechs, nach der Natur gezeichneten, li t ho graph ir ten und illuminirten Tafeln, nebst der No m end atu r in lateinischer, deutscher, polnischer, und ungarischer Sprache“ pro usibus Docentum scholas elementares providentium, nec non bibliothecarum scholarium commendatur. Acquiri potest in bibliopolio libros scholares adcurante Viennae, erga pretium 25 xrorum v. a. Quodipsum, nexu requisitionis a Consilio regio sub 2-a curr. Nr. 79596. ad me directae, hisce Vobis notifico. Strigonii die 16-a Novembris 1863. Liber de' noxiis papilionibus publicatur. Docentem hunc origine bohemum, in schola capitali Policska-ensi postreme adplicitum, ob crimeu laesae Majestatis carceribus mancipatum, ideoque intra ambitum Monarchiae austriacae, ad elargiendam tam publice quam privatim institutionen inposterum inhabilem esse, ope decreti aulici sub 23-a Octobris a. curr. Nr. 16482 editi declaratur. Quodipsum nexu requisitionis, a Consilio regio Locumtenentiali hungaricc ddto 7-ae curr. Nr. 83473. ad me directae, fine cognominis huius solito more ii evidentia servandi, hisce Vobis notifico. Strigonii die 20-a Novembris 1863. Nr. 4574. Qualificatio in Praeparandiae candidatis requisita. Doti Docentum augendae prospiciendum. , Nr. 4721. Martién Emmanuel a docendo ar- a cetur. i