Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1862
Nr. 2877. Sup. Docentis in Praeparandis Verseczens statio vacat. Nr. 2921. Beneficium S z e mőense vacat. illo etiam tempore, adjunctis ita ferentibus, in aliquibus punctis alterari debuit; quales quidem alterationes ope circularium ordinum, Docentibus de praescripto explanandorum iteratirn, novissime vero medio libelli certification alis, cui statuta haec cum factis adusque mutationibus inserta sunt, ad notitiam Vestram perlata fuerunt. Cum igitur lex posterior priori deroget et rite promulgata etiam obliget: tenor statutorum horum non jam in pristino projecto, verum in dictis libellis certifi- cationalibus contentorum, normativi instar in occurrentibus quibusvis casibus serviet; uti idipsum occasione dimissionis libellorum horum sub 12-a Aprilis a. curr. Nr. 1576 diserte indigitatum fuit. Quosuper Docentes etiam Vestros edocere et in specificis casibus inviare velitis. Strigonii die 22-a Julii 1862. Nexu requisitionis a Consilio regio Locumtenentiali hungarico factae, Concursum pro vacante isthac statione in 21-am Augusti a. curr. defixum hisce annun- 1 cio. Emolumenta illius in 735 finis v. a. e fundo studiorum percipiendis, 7 A/% orgia 1 ligni focalis, e qua et conclave scholare calefieri debet, libero item habitaculo vel 105 fluorum reluto consistunt. Recursus Officio dioecesano Csanadinensi inscribantur, literisque baptismatibus, testimoniis item de absolutis studiis, ad docendum habilitate, praegestis muniis, perfecta linguarum hungaricae et germanicae notitia, moralis denique et politicae conversationis attestatis , concernentis jurisdictionis civilis et Parochi subscriptione munitis instruendi, eidem dioecesano Officio usque ad praeindi- catum terminum exhibeantur. Id quod Docentibus Vestris congrue ad notitiam perferatis. Strigonii 22-a Julii 1862. Per recessum Pauli Bed eo ad statum pensionis, parochiale Beneficium Szé- !-mőense canonice vacat; qui illud obtinere cuperent, recursus suos usque ultimam proxime affuturi mensis Augusti diem mihi exhibendos habebunt. Strigonii die 28-a Julii 1862. benevolus \ Strigonii, typis E. Horák.