Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

a^sKä Nr. 12. 1862. Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Tenore Decreti aulici ddto 17-ae Maji anni curr. Nr. 7984. Individua penes Rationarias militares applicita, quae nongentis finis minori annuo salario provisa sunt, nonnisi erga producendum respectivae lurisdictionis indultum possunt matrimoniali- ter copulari.' Id quod pro directione et observantia Vobis serviat. Strigonii dieH-a Augusti 1862» In sequelam meae remonstrationis, quam ex eo Loco altiori feci, quod ab obtingente e certa posthuma substantia ecclesiastica pro sic dictis titulis dioecesanis quotta, per respectivum contributionale officium procentuatio pro parte aerarii public incompetenter deposceretur, favorabilis ddto 22-ae Julii a. c. Nr. 40213. ab eodem altiore Loco, regio quippe Consilio Locumt. hungarico emanavit Resolutio, diserte declarans: quottas, quae titulis dioecesanis juxta statuta dioecesana e posthumis Ec­clesiasticorum massis obtingere debent, ab omni procentuali taxa, aerario publice pendenda omnino immunes esse. Quamvis' idipsum statuto quoque XXIV. Synodi dioecesanae memoretur, e re tamen futurum censui, Vobis sensum praeviae etiam Resolutionis pro congruo notitiae statu hisce communicare. Strigonii 1-a Augusti 1862. Ope Rescripti a Consilio regio Locumtenentiali hungarico sub 30-a Junii a. curr. Nr. 31068 editi duplex opusculum a Josepho Hahnenkamp, in schola capitali Soproniensi Docente redactum et Viennae typis procusum, signanter sub ti­tulo : „Liederschatz für Schüler katholischer Volksschulen“ item: „Stoffsammlung zu Sprach- und Aufsatzübungen für Volksschulen“ utpote usibus scholarum popularium labii germanioi peraccommodum, instar subsidi­ariorum librorum adhibendum commendatur; qualium quidem subsidialium librorum in institutione scholastica usus, in Rescripto ejusdem dirigentis Regni Dicasterii ddte 20-ae Octobris 1861. Nr. 61917 edito et abhinc sub 2-a Nov. a. ejusd. Nr. 3957< publicato, quo elenchum librorum pro scholis popularibus praescriptorum communi­cavit, Docentibus permissus est. Id quod pro congruo notitiae statu labii germanid Docentibus hisce intimatur. Strigonii die 2-a Augusti 1862. Concursus pro statione Docentis una Cantoris in oppido Nagy- Maros in 10-am Septembris a. curr. praesentibus defigitur. Emolumenta ejusdem consistunl in 210. fluis v. austr. pro persona sua, 440. fluis vero pro duorum subdocentum solutione et provisione; porro in 60 — 70. urnis musti, unde providere de pulsu Cam­panarum obligatur; 10. orgiis lignorum a parte Dominii; 20. finis titulo institutionis in scholis dominicalibus impertiendae, item 60. incirca finis titulo stolae et e funda­tionibus. Calefactionem conclavium scholarium et habitaculi subdocentum Communi­tas procurat. Habitaculum Docentis duobus cubilibus, culina, dispensa, stabulo, recli­natorio, cellario et horto postdomali absolvitur. Pratum quoque unius jugeri et can- nabeturn 250. org. quadr. adest. Concurrere volentes linguarum germanicae et hunga- ricae gnari sint oportet, musicae vero peritorum potior ratio habebitur. Recursus rite instructi scholarum Inspectori et Districtus Szalkäensis VADia- cono Francisco Andorszeghi, Parocho in Ipoly-szakállos inscribantur et ad praeindicatum terminum exhibeantur. Quodipsum Docentibus subdocentibusque Ve­stris congrue notificetis. Strigonii die 2-a Augusti 1862. Nr. 3008. Ad Rationarias m i lit. adpliciti qualiter coDulan­di?‘ , Nr. 3009. Quotta titulis ’ dioec. obtingens a i procentuatione libera, > > i Nr. 3017. i Libri duo subsidi- ^ diales germanici commendantur. L > i Nr. 3013. .Docentis in op­pido Nagy- Ma- Jros statio publi- \ catur. 1 catur. m t } , i

Next

/
Thumbnails
Contents