Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
1861. Venerabili Clero Arehi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Quamquam non pauca sint, quae nos hac temporis iniquitate non leviter perturbant, atque auxia sollicitudine replent, ille tamen totius consolationis Deus haud patitur angoris nostri solatia et his diebus malis, deesse, ut curae et sollicitudines nostrae quadamtenus leniantur. Sane talis solatiosus, ex inexhausta catholicae charita- tis foecunditate promanans eventus est, recenter in Regni centro, Urbe Pestinensi, sub universi Episcopatus Hungáriáé protectione, sub praesidio item duorum de Ecclesia et Patria nostra optime meritorum virorum, Excellentissimi quippe Archi-Episco- pi Josephi Lonovies, et Illustrissimi Comitis Stephani Károlyi ad sequentem triplicem, summe salutarem finem sub invocatione S. Ladislai Regis coadunata Consociatio: ut nimirum I. Multiplicibus cum indigentiis colluctantes Orientis Christiani, et inter hos praeprimis, qui ibi sedes suas fixerunt, Patriotae nostri, in erigendis Ecclesiis, educa- toriis, aliisque beneficis Institutis adiuventur. IU Ut momentosiora molimina et Instituta in ipsa Patria nostra succollentur, demum III. Ut communibus universalis Ecclesiae catholicae necessitatibus subveniatur, nominatim autem multum angustiato supremo Ecclesiae Capiti, Beatissimo Patri Nostro succursus, dum tali eguerit, praebeatur. Membrum piae huius Consociationis potest esse quivis, in territorio Sacrae Coronae Hungaricae degens, absque discrimine sexus et aetatis Catholicus, qui in se benevole recipit: quod ad praedesignatum triplicem finem menstrue sex atque adeo annue septuaginta duobus crucifer is v. a. sit concursurus. Nullus dubito, plerisque Vestrum partim e publicis pagellis, partim, qui membra Societatis S. Stephani estis, e submissa ad vos novissime de modo fata Societate pro mensibus Aprili et Maio anni curr. impressa relatione indolem et coordinationem neo-coadunatae, de qua Nobis hic sermo est, Sancti Ladislai Consociationis iam notam esse. — Plene vero utraque Vobis innotescet ex adiacentibus *|. exemplis Statutorum eiusdem Consociationis, per supremam tum ecclesiasticam cum civilem Jurisdictionem probatorum. Sed et comperietis ex illis, qualisnam in adunandis pro parte laudatae Consociationis intra ambitum Parochiarum Vestrarum membris 'ac sociis, a Vobis deposcatur cooperatio, quam Vos eo promtius impensuros confido, quo magis Vestrum zelum in omni, quod bonum, quod salutare est promovendo, perspectum teneo. Ut nihilominus in negotio hoc et ordine et optato cum successu procedatis, sequentem instructionem Vobis dandam censui. Primo et ante omnia pro certa, determinata die e fidelibus Vestris illos, qui zelo Religionis, et adhaesione erga Ecclesiam caeteris praestant, pro fiduciali consultatione ad Vos invitabitis, illis scopum quaestionatae Consociationis 8. Ladislai uberius una ac energice explanaturi; qua in re opportunum usum facere poteritis continentiarum Sacri Sermonis, qui occasione asservati nuper per centralem Commissionem „Veni Sancte“ a Vice-Archi-Diacono et Parocho Dioecesis Veszprimiensis Emericc Szabó, celebrato Oratore sacro, hungarice pronunciatus est, cujus ve in lingvas etiam germanicam et slavicam traducti, aliquot exempla pro parte singuli Vice-Archi-Diaco- nalis Districtus penes has Circulares *jj. transponuntur. Secundo: terminata explanatione e praesentibus quaeretis: an non essenl proclives membra fieri Consociationis, quae adeo sanctum et salutarem finem sib praefixum habet? cohortando eos cum unctione spiritus, ut non renuant minutulo quod desideratur, subsidio, ad Ecclesiae et Patriae efflorescendam, ad salutis animarum promotionem, Religionis denique et Gloriae Dei propagationem promte concurrere exiguoque, quod ad aram Dei sic deponent, sacrificio sibi suisque divinam Benedictionem emereri — si proclives se declaraverint, nomina eorum inseri procurabitis listac subscriptionali, cujus formularia peraeque *|j|, adjacent. Tertio post peractam insertionem, ulterius progrediendo exponetis: quoc in ambitu cujus vis Parochiae, sub praesidio Parochi, et unius laici constituenda veni at Commissio, cuius membra habitura sunt obligationem intra ambitum Parochia« pro parte dictae Consociationis socios conquirendi, et ab illis menstrue sex crucifero incassandi; qualem Praesidem laicum, nec non Commissionis membra, et ista quiden Nr. 2996. Consociatio S. Ladislai Clero commendatur. • ! !• . • • ; L i • • 3 3 1