Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1861
.fWT Statu s Catiioliconim Lou dii i i.-----oß§S}o----J uondinum, Civitas Europae maxima, per 10 milliaria anglica in longum ac latum, duo quippe milliaria germanica quadrata, extenditur, numeratque 2 milliones et octo millia habitantium, qui maxima parte protestantes, in 26 diversas sectas divisi, insimul 1200 Ecclesias habent. Quantum autem ad Catholicos, Civitas Londinensis in duas Dioeceses divisa est. Iu dextera parte fluminis Thamisiae, quae Civitatem interfluit, est Dioecesis Southwork, cujus Episcopus Graut Cathedralem Divo Georgio dicatam habet. In sinistra parte fluminis sitam Archidioecesim Westminster Eminentissimus Cardinalis Wiseman gubernat, qui nullam Cathedralem, sed ejus loco mediocrem tantummodo Ecclesiam, dimidium milliare germanicum a sua habitatione distantem habet. Catholici indigenae, qui usque ad annum 1829. persecutioni et oppressioni subjecti fuere, nunc autem tantummodo tolerati sunt, Londini unam solum Ecclesiam majorem, nempe supra dictam Cathedralem, 8 mediocres et nonnullas parvas Capellas habent, quas magnis sacrificiis, et sine ullo, vel minimo juvamine Gubernii erexerunt; quaeque idcirco ingenti numero 190.000 Catholicorum indigenarum, Londini degentium prorsus non sufficiunt, ita ut in pluribus dictarum Capellarum unus e Capellanis, iisdem addictis, duas Missas celebrare debeat , ut vel aliquantulum tantae necessitati obvietur. Vivunt autem Londini praeter supradictos Catholicos indigenas circiter 40 millia Catholicorum advenarum ex omnibus nationibus, qui adhuc pejori conditione positi, ne dicam in evidentissimo periculo negligendi religionem et amittendi fidem derelicti sunt, eo quod aut nullas, aut angustissimas aut vero nimis distantes nationales Ecclesias habeant, et ideo rarissime aut nunquam presbyteros suae nationis habere possint, qui illis verbum Dei annuncient, eorum confessiones audiant lingua patria, illis in periculo mortis assistant, proles erudiant, aliisque eorum spiritualibus necessitatibus subveniant. Verum quidem est, quod saltem pro Missa diebus dominicis et festivis audienda, advenae in Capellas indigenarum se conferre possent, obest nihilominus difficultas, quod e more loci Ecclesias aut Capellas indigenarum nemini ingredi liceat, nisi pro Presbyterorum provisione, sartis tectis Ecelesiae, caeterisque cultus divini expensis, solvat unaquaque vice unum schell ing (‘/oil.), vel aliquid minus secundum diversum, quem quis occupare intendit locum, aut nisi pauperibus commisceri velit qui locum angustum in atrio Ecclesiae et infra chorum assignatum habent. Quo fit, ut plurimi advenarum, aut solvendo impares, aux mori huic, quem licet a necessitate imperatum, nimis arduum et indignum reputant, semet accomodare recusantes, Ecclesias prorsus non frequentent. LTt itaque in his difficillimis rerum adjunctis bono spirituali Catholicorum advenarum Londini degentium consulatur, initum fuit pluribus abhinc annis consilium aedificandae Ecclesiae majoris in centro Civitatis, tamquam loco omnibus undique facilius accessibili, ubi essent Presbyteri de diversis nationibus, qui possint alternation diversis linguis ad concionem dicere, confessiones excipere, et aliis fidelium necessitatibus subvenire. Sed complendo tali tantaeque magnitudinis operi Londini, ubi omnia carissimo pretio sunt, deficiunt facultates Catholicos Londinum incolentes, qui, paucissimis exceptis, duro manuum labore vitam aegre sustcstant. aut plane pauperes sunt, inter illos enim 130,000 Hibernorum numerantur, quorum pauperies in proverbium abiit. Ettamen omnes alio quin praegravati sunt innumeris et continuis solutionibus pro minoribus Capellis funditus de novo erigendis, antiquis vero ob aeris, edaci fumo impregnati, injuriam continuo restaurandis, pro conservandis scholis, xenodochiis et orphanotrophiis, plurimisque aliis piis institutis, porro pro sustentatione magistrorum, et 120 Presbyterorum saecularis regularisque cleri, quae omnia privatis oblationibus fidelium provideri debent, quum fere nullae dotationes aut fundationes adsint, nihil omnino recipiatur a protestantibus Anglis, Gubernium vero Catholicis nihil, nisi pro paucissimis aliquot ele- mentaribus scholis tenuissimum subsidium tribuat.