Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Idcirco necesse fuit appellare charitatem fidelium universi Orbis Catholici. Nec defuit appellationi huic inexhausta eorum charitas, factis enim septem abhinc annis recentius- que collectis in Italia, in Imperio Austriaco, in quibusdam solum partibus Inclytorum Regno­rum Hungarian et Poloniae, in ArchiducatuPosnaniensi, in Silesia Borussica, aliisque locis, centum millibus florenorum plus jam collectum est, quorum 70 millia conversa sunt ad fundi seu terrae proprietatem in centro Civitatis Londinensis acquirendam, superatis utique plu­rimis difficultatibus, quas ibidem in negotio emendae majoris proprietatis incurrere quemvis oportet, eo quod Londini vix aliqui fundi libere in perpetuum vendi possint, maxima vero parte fideicommissa nobilium familiarum constituentes, eos ultra 99 annos alienare non liceat. Quae difficultates eo magis augentur, si acquirendus fundus aedificandae Ecclesiae Catholicae inserviturus sit, quoniam id Protestantes in Anglia semper et omni modo impedire conantur. Et revera, emtione supradicti fundi vix peracta, senatus concernentis Districtus convenit, ut de impedimentis struendae Ecclesiae ponendis consilia ineat, repetitisque cona_ tibus effecit, ut a Magistratu superiori obtineret transitum publicum aperiri per medium fundum. Qui conatus, quamvis per sex annos prosecutionem operis retardassent, eam nihilo­minus impedire non potuerunt, nam, Deo melius disponente, Protestáns quidam ditissimus, qui domus praedictae terrae contiguas habebat, compassione ductus, illarum 5 permutationis modo cessit, ut pars fundi rescissa in aream 80 pedes latam, 200 que pedes longam et hac ratione aedificandae Ecclesiae accommodam augeatur, prope quam sufficiens locus pro domo Presbyterorum et schola superest: ita ut nunc nulla difficultas praeter insufficientiam pecu­niae complendo operi obsit; sed charitas Christianorum non est exstincta, et posteaquam tot difficultates superatae sunt, Deo adjuvante, superabitur et ista. Hoc opus, ad salvanda centena millia animarum susceptum, tulit non solum plenam approbationem et sanctionem Eminentis simi Cardinalis Nicolai Wiseman et- Eminentissimi Cardinalis Praefecti de Propaganda Fide Alexandri Barnabö, sed regnantis etiam Summi Pontificis Pii IX. qui coadjuvantibus specialem benedictionem impertitus indulgentias concessit, desiderans ut Ecclesia, stylo Romanarum Basilicarum constructa, Divo Petro dedicaretur: prosecutionem vero operis commisit Piae Societati Missionariorum recenter fundatae a Servo Dei Vincentio Pallotti, quae maternam domum Romae ad Ec­clesiam SS. Salvatoris in Unda prope pontem Sixtum habet. Quae Pia Societas, ut pietatem fidelium in adjuvando hoc opere sibi commisso magis magisque excitet, non solum intendit benefactores participes reddere omnium ora­tionum et bonorum operum, quae in illa Pia Societate fiunt, sed etiam Missas celebrandas instituet pro illorum bono spirituali. Pro illis vero Christifidelibus, qui unum floremini tribuent, supradicta Pia Societas spondit Missam hebdomadalem celebrandam vel in Basi­lica Divi Petri Romae, vel in aliqua alia Ecclesia, a prima hebdomada proximi Januarii 1862, usque dum dicta nova Ecclesia publico cultui divino aperietur: a primo autem die, quo Londini aperta fuerit nova haec Ecclesia Divi Petri, spondet insuper aliam Missam hebdomadalem celebrari facere in eadem nova Ecclesia decursu 100 annorum, considerans eos tamquam hujus fundationis institutores. Vindobonae die 12a Octobris 1861. JoieiiluiK Filii ex Marchionibos Jlfl 'lEBli Pi a e Societatis Missionariorum SS, Tli. Dr. natione italos Miss. Apóst, in Anglia, deputatus ab Eminent’“1* Cardinalibus Wiseman et Barnabo ad collectas faciendas pro erigenda nova Ecclesia Divi Petri Londini. Qui enixe et humillime se commendat A. RR. DD. Parochis et aliis Presbyte­ris, in quorum manus istud exemplar contigerit pervenire, illosque demisse rogat ut, cum collecta pro supradicta Ecclesia a respectivis YY. Ordinariis injuncta fuerit, aliqua de supra allatis circumstantiis populo referre et illum ad hoc opus pro viribus adjuvandum movere dignentur. Typi» Congregationis MeciiiUiarUtieae in Vieuau.

Next

/
Thumbnails
Contents