Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

a Consummatione Matrimonii abstineant, hac adveniente consensum renovent. Dispen­satio talis ab Ordinario sub fictitiis nominibus petenda est. Eadem Declaratio, sive Litterae „Perinde valere“ petendae sunt ad revalidandum Matrimonium, quod irritum est, .ob celatam olim aut vitiatam veritatem, cum haec tandem post peractam nuptiarum benedictionem patefacta fuerit. Denique si Oratores fine obti­nendae facilius dispensationis dicant se copulam carnalem habuisse, licet non ha­buerint, et haec sola allegaretur pro causa dispensationis, tunc dispensatio ac­cepta est irrita, et pro nova dispensatione et quidem ad Datariam, in quocunque gradu dispensatio prior obtenta fuit, recurrendum est, quia ut Benedictus XIV. do­cet: ad casum falso narratae copulae facultas Poenitentiariae se non extendit. Igi­tur Oratores dum de Caussis obtinendae dispensationis examinantur „et pro hac allegant copulam praehabitam, monendi sunt, ut veritatem dicant, non figmentum aut mendacium adierant“. 12. Infamia mulieris ex singulari familiaritate orta, quae inter virum et foeminam intercessit, ut sponsalium vel commercii carnalis inter eos interceden­tis, publica, licet falsa suspicio sit nata, et ideo foemina statui suo conveniens Matrimo­nium non assequatur, et ita incontinentiae periculum patiatur. In stylo Curiae: „Quod ipsi scientes se v. g. quarto Consanguinitatis gradu invicem esse coniunctos, non quidem data opera et sub spe facilius dispensationem impetrandi insimul conversati carnali tamen copula inter cos minime subsecuta, et nihilominus orta est suspicio, licet falsa, quod ipsi Oratores se carnaliter cognoverint. Cum autem praemissa pu­blica existant, et nisi Matrimonium inter eos contrahatur dicta Oratrix graviter diffamata, et innupta remaneret, graviaque exinde scandala verosimiliter possent oriri; hinc cupiunt etc. 13. Bona fides seu Matrimonium cum ignorantia impedimenti saltem alte­rius partis, contractum, praecipue si fuerit consummatum, et exinde proles suscepta, imo etiam si ex tali coniugio proles nata non sit. In stylo Curiae: „ Quod ipsi alias ignorantes aliquod impedimentum inter eos existere, quominus possent invicem matri- monialiter copulari, matrimonium inter se per verba de praesenti, publice factis proclamationibus in eorum Paroehiali Ecclesia iuxta formam Concilii Tridentini, nul­loque detecto seu denunciato impedimento contraxerunt, illudque in facie Ecclesiae solennisarunt, et carnali copula consummarunt. Postmodum vero ad eorum notitiam pervenit, eos v. g. tertio vel quarto Consangvinitatis etc. gradibus invicem esse coniun­ctos, propter quod a carnali copula hujusmodi abstinuerunt (sive et nihilominus in eadem carnali copula perstiterunt.) Cum autem Oratores praedicti in huiusmodi Ma­trimonio remanere non possint absque Sedis Apostolicae dispensatione, et si divor­tium inter cos fieret, gravia exinde scandala, temeraria indicia, detractiones, odia dissensiones et similia possint exoriri, supplicant etc. Quod si Matrimonium mala fide, vel sine denunciationibus initum, et proles progenerata esset, tunc aegre admodum impetrabitur dispensatio, cum nec incestus pa­rentum, nec incestuosa proles gratiam Apostolicam mereatur, imo multiplicitas crimen exaggeret. Cone. Trid. sess. 24-ta de Reformatione Matrim. Cap. 5. 14. Caussa est: Si Oratrix vel Orator proles habeat ex alio Matrimonio; sup­ponitur nempe, quod consanguinei defuncti coniugis relictarum ex priori Matrimonio prolium meliorem curam habituri sint, quam aliae non consanguineae personae. In stylo Curiae: „Quod dum dicta Oratrix vidua et filiis ex alio viro procreatis gra­vata existat et dictus Orator illam in uxorem ducere, dictosque eius filios alere et gubernare intendat, cupiunt etc. 15. Periculum ha er e sis, quod adest, dum Oratores Catholici, locus vero mi­xtae religionis est, aut viciniam haeresis inficit, adeoque haud leve periculum immi­neat, ne impedimento prohibiti ad periculosa connubia convolent, cum periculo pro­priae perversionis et malae prolium educationis. Iu stylo Curiae: „Nisi dispensatio con­cedatur, timendum foret, ne Oratores in fide pervertantur, et ab ea deficiant, cum in loco acatholico mixto degant. — Interim periculum istud non tantum possibile esse, sed in veritate adesse debet. Tale autem esset, si Orator esset tepidus catholicus, erga suam fidem, huiusque externam Confessionem, indifferens, moraliter debilis, qui prae­terea in talibus circumstantiis versetur, quae illum ad apostasiam alliciant potius, quam ab illa deterreant v. g. si inter protestantes, aut in vicinia eorum vivat, aut secus Matrimonium mixtum inire intendat: aut si plures ex illius cognatis protestantes sint;

Next

/
Thumbnails
Contents