Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
aut in servitio protestanticae familiae sit, apud quam per apostasiam gratiam assequeretur. Non sufficiunt minae a petente, quod secus apostatare velit, obiter et petulanter proiectae; sed intuitu illarum ponderis omnes circumstantiae sunt perpendendae. Gregorius XVI. Papa constanter negavit dispensationem similibus, qui pro casu denegandae dispensationis apostasiam minabantur, indignos existimans illos gratiae singularis. 16. Ultima dispensationis causa vocatur dispensatio sine Caussa ex quo certa caussa non exprimatur ac propaletur, nec inquirenda sit ab executore; dummodo reliquis narratis veritas adsit, licet semper iusta caussa moveat Pontificem ad concedendam dispensationem et ex certis, et rationabilibus caussis impedimentum tollatur. Solet scilicet quandoque Pontifex dispensare absque ullius causae allegatione; at non dispensatur tunc sine caussa, tunc enim copiosior pecuniaria compositio fini pio ad- plicanda exigitur a dispensando; dicitur autem dispensatio ista sine caussa non ideo, quasi sine omni causa data esset, sed ideo, quia in dispensatione non exprimitur causa quae Pontificem ad eam dandam movit. Canonista Sanchez tanquam consideratione dignam caussam pro dispensatione dicit esse, si dispensatio apparet ceu remedium obviandi magno alicui delicto, si circumstantiae ita comparatae sint, ut dispensationis denegatione impediatur aliquid melius, vel inducatur aliquod malum; huc spectaret, si Oratoribus vel alteri eorum vitae periculum immineret per Matrimonii concessionem praecavendum, ast periculum tale deberet esse argumentis probabilibus verificatum, et compertum, quod Oratoribus vero- similiter immineat, et ideo opus esset testimonio medico, cui tuto fides haberi posset. Hae sunt causae Canonicae, ob quas dispensatio in impedimentis Matrimonium dirimentibus dari potest et solet, quae sive unica earum sive plures adducantur dilucide et plane, sicut et impedimenta ipsa, in quibus petitur dispensatio omnia exponi debent, neque allegando falsum, neque reticendo verum, alias dispensatio obreptitia respective subreptitia foret, neque Oratoribus prodesset, quod Summi Pontifices iterato declararunt, ex quibus Benedictus XIV. sic loquitur: Hortamur, monemus, ac praecipimus omnibus ac singulis, qui litteras supplices componunt, id primum et ante omnia agant, ut plenam, atque exactam facti notitiam curent, sciscitantes ab ipsis Oratoribus, an hae vel illae causae adsint, ex quibus sciunt dispensationem concedi solere in hoc vel illo gradu; deinde in supplici libello facti speciem nitide ac sincere exponant, eaveantque diligenter ne illam aliquatenus in rebus substantialibus alterent, immutent, invertant, corrumpant, sed stricte inhaereant iis, quae ab Oratoribus sibi exposita fuerunt, et multo magis abstineant, ne quid falsi aut ficti proprio ingenio inventum vel excogitatum, ad gratiam dispensationis facilius obtinendam in precibus obtrudant, demum prae oculis habentes, se operam in negotiis ecclesiasticis Cathedrae veritatis exhibere, et proin ipsam solam veritatem amare et sectari debere, non lucrum aut gratiam et favorem supplicantium, diligenterque videant, ne mendacii aut erroris merito argui cum animae suae detrimento possint, falso et perperam asserentes: caussas, earumque verificationes ad ecclesiasticae disciplinae rigorem, et canonicarum legum et Apostolicarum Constitutionum voluntatem servandam apponi et demandari solitas, vanas ac superfluas esse et tanquam inanes formalitates parvi aut nihili esse faciendas. — In formandis recursibus, semper aetas quoque Oratorum, nec non nomina et aetas mihorennium quae nefors e priore matrimonio praesto sunt prolium specifice et accurate indicari debet, hoc enim iuxta praxim Curiae Romanae inomisse requiritur. Dum plures praesto sunt causae, i. e. motiva petendae dispensationis ea omnia exponenda; nam singula quae nequeunt, simul collecta iuvant. Cum pro dispensationibus etiam taxae solvantur, contra quas saepe recurrentes expostulare solent, non erit superfluum de caussa et fine harum tax arum hic aliqua breviter attingere, ut Curati factis fortasse expostulationibus respondere valeant. Prima itaque et quidem principalis caussa illarum est, ut per illas frequentes pro dispensationibus recursus impediantur. Nam Ecclesia nihil magis in votis habet, quam ut similes dispensationes quam rarissime petantur. — Secunda: quia dignum et iustum est, ut is, quia specialem aliquam gtatiam ab Ecclesia obtinet, pro bono communi Ecclesiae plus conferat, quam is, qui nullam specialem gratiam implorat. Taxarum etenim harum magna pars pro communibus Ecclesiae institutis v. g. perstringendis expensis, quas Missiones pro propaganda fide catholica requirunt, solet converti. Tertio: pars harum taxarum in sustentationem variorum Papalium, aut Episcopalium Officialium, qui pro gubernatione totius Ecclesiae, aut administratione totius Dioecesis necessarii sunt, convertitur. Nota: I. Nota: II. Nota: III.