Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

sae quidem dote eareat, at vero ante executionem per Ordinarium factam haeredi- tatem vel legatum opimum consequatur. — 10. Aetas foeminae superadulta, quae annum vigesimum quartum excedens virum sibi parem hactenus non invenit. Nec obstat, si alias ante recusa­vit nuptias etiam cum proposito nunquam Matrimonium ineundi, Quodsi aliquid de requisita aetate deesset dispensatio corrueret, licet tempore executiönis dictam aeta­tem mulier excederet. In stylo Curiae: „Quod dicta Oratrix vigesimum quartum annum et ultra suae aetatis agens virum hactenus paris conditionis, cui nubere pos­sit non invenit, cupiunt autem etc. Haec Caussa locum non habet in V iduis. 11, Copula carnalis perpetrata cum consangvinea, affine, vel a lio im­pedimento ligata, si propalata sit, ut famae mulieris consulatur, quae alias innupta maneret, et virum paris conditionis non inveniret, ut scandala inde secutura eviten­tur, In stylo Curiae: „Quod ipsi alias scientibus se v. g. tertio consangvinitatis gra­du invicem esse coniunctos, Orator praedictus non quidem peccandi data opera, ut crimine admisso haec Caussa foret S. V. et Sedem Apostolicam ad Misericordiam et gratiam erga ipsos faciliores reddendi, sed solum vesana libidine victus Oratricem co­gnovit, cum autem nisi Matrimonium inter dictos Oratores contrahatur, dicta mu­lier diffamata et innupta maneret, graviaque exinde scandala verosimiliter exoriri possent cupiunt etc. — Si peccarunt data Opera, et sub spe facilius dispensationem obtinendi, pars utraque vel alterutra copulam exercuisset, hoc sub poena nullitatis exprimendum foret. Quoad copulam carnalem inter consanguineos vel affines intercedentem ob­servandum, quod in recursu pro dispensatione matrimoniali illa semper, sive dispen­satio a Sede Apostolica sive ob Ordinario petatur, exponenda sit, etiamsi ex aliis cau­sis id est non propter praehabitam copulam carnalem dispensatio petatur; et qui­dem sub nullitate dispensationis, itaque et matrimonii, si incestus iste reticeretur, ut id declaravit BenedictusXIV, in Bulla „Pastor bonus“ de die 13-a Aprilis 1744, §. 41, si copula incestuosa habita sit spe facilius obtinendae dispensationis, haec quo­que spes seu intentio in recursu exprimenda est, si exterius fuerit manifesta et inter copulam habentes reciproca, et alia sufficiens dispensationis causa narrata non fuit, secus Dispensatio erit subreptitia et ideo nulla. Hinc colligitur, quod Parochi, dum pro dispensatione inter cognatos vel affines recurrere volunt, severe quidem sed pru­denter cum omni modestia et nonnisi gradatim ad copulam veniendo, super hac re Oratores interrogare debeant, et exhortari, ut falsum quemcunque deponentes pudorem, apertum veritati dent testimonium, neve illud adulterent eo, quod de valore agatur, tum dispensationis quam Matrimonii, Quod ad formam litterarum adtinet, id obser­vandum est, quod si copula publica idest nota est, tunc in recursu pro dispensatione Oratores suis nominibus exprimendi sunt, et praehabita copula, una cum intentione, ex qua habita fuit, exponenda. Si vero occulta et sine honoris detrimento detegi ne­queat, dispensatio tunc dupplex peti debet, una in impedimento consanguinitatis vel affinitatis, (si Recursus ad sedem Apostolicam formari debeat) a Dataria sine men­tione copulae; altera propter incestum a Poenitentiaria vel etiam ab Ordinario, — prout nempe vel a Sede < Apostolica vel ab Ordinario dispensatio petitur, — sub no­minibus fictitiis, explicata quoque hic consanguinitate vel affinitate publica, ad eam normam sicut quando est duplex impedimentum alterum publicum, alterum occul­tum, pro quibus dispensatio petenda est, adjecta etiam specialiter insinuatione, de dispensatione a Dataria petita. — Quia porro copula carnalis, quae post petitam dispensationem, sive post illius expeditionem, et ante respectivam executionem inter Oratores forte intercederet dispensationem irritam reddit, Oratores serio monendi sunt, ut, si adusque se castos exhibuerunt, porro se immaculatos conservent; si autem iam incestum commiserunt, ab eo in futurum se custodiant, — Quod si autem Oratores intra hoc tempus in peccatum incestus laberentur et incestus iste sit publicus, tunc benedictio differenda foret usque dum declaratio super eo: priores litteras ob inces­tum commissum irritas, valere perinde ac si copula ejusmodi secuta non fuisset, ob­tenta fuerit, si vero incestus iste sit occultus, vel forte tantum ex Confessione inno­tuit, tunc copulatio quidem propter scandalum, quod adsequeretur, si copula occul­ta manifestaretur, peragi potest, sed Sponsi monendi sunt, ut Matrimonium contrahant sub conditione si dispensatio obtenta fuerit, et ut usque ad adventum Dispensationis,

Next

/
Thumbnails
Contents