Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1860

floreni e stola, item 6. fini 30. xri pro purgatione scholae obvenientes accedunt. Denique tenet Docens agrum % metr. pos. et 3. orgias lignorum a Communitate percipit. Habitatio duobus cubilibus, camera et culina absolvitur. Posterioris vero stationis, pure hungaricae, laudabili Communitatis opera novissime erectae emolumenta, ope scholaris fassionis debite assecurata, 224. flnos 40. xros val. austr. adaequant. In specie percipiet Docens: a singula sessione, qua­rum numerus ad 11. excurrit, unam metr. pos. siliginis; a singula prole scholari (sunt incirca 30) 52. xros item V* metr. pos. tritici puri; e cassa Communitatis 80. flnos, item 26. flnos 25. xros pro lignis focalibus usui proprio inservituris ab eadem Communitate. Domus scholaris conclavi pro institutione, duobus cubilibus pro habi­taculo Docentis, item culina, camera, reclinatorio et stabulo absolvitur, eique fundus 600. org. quadr. amplus, per Communitatem cultivandus adiacet. Recursus debite instructi pro statione primum memorata, quae linguae slavicae ac germanicae nec non musicae et cantus cognitionem requirit, Districtus Csejthaensis VADiacono, Parocho in Pobedim Emerico M r á z; pro posteriore vero J oanni Druzsbovics, VADiacono Nagy-Czétényensi et Parocho in Vajk inscribantur & exhibeantur. Stri- gonii die 13-a Maii 1860. Per transitum Arnoldi Stummer, Parochi Zohorensis ad Archi-Dioecesim Agriensem, parochiale, quod adusque tenuit, Beneficium Zohorense; per translationem vero Vincentii Gyíirky ad Rimócz parochiale Beneficium Alsó-Palojtaense in vacantiam reciderunt; qui alterutrum horum Beneficiorum obtinere cupiunt, recursus suos respe- ctivis Patronis inscriptos usque 15-arn affuturi mensis Junii mihi exhibeant. Strigo- nii die 13. Maii 1860. Die 3-ia curr. mensis, post tolerata exemplari cum patientia et plenaria in divinam voluntatem resignatione diuturni morbi incommoda, susceptaque praevie moribundorum Sacramenta, anno aetatis suae 47. pie in Domino obiit Andreas Czaban, Parochus, dum viveret, Komjáthensis. Octavum hunc iam decursu labentis anni mortis casum Vobis annunciando, simul auimam eiusdem Andreae Czaban piis omnium Vestrum suffragiis hisce commendo. Strigonii die 5-a Maii 1860. benevolus wv ( 2125, Nr' 5 2127. Beneficia Zohor et Alsó-Palojta vacant. Nr. 2003. Czaban Andreas obiit. i Strigonii typis E. Horak.

Next

/
Thumbnails
Contents