Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1860
Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Bergan er Josephum in Warta, Bohemiae loco natum, catholicum, uxo-< ratum, duarum prolium patrem, postremo provisorium in Reichenbach subdocentem/ ob inaleversationis crimen quinque mensium carcere mulctatum, ideoque ad munus sive publice sive privatim docendi inhabilem declaratum esse, c, i\ sectio Locumte- nentialis Posoniensis sub 10-a curr. Nr. 9808. mihi insinuat. Id quod fine adnota- tionis in libro scholari faciendae hisce Vobis notum redditur. Strigonii die 16-a Maii 1860. Concursus pro gemina hacce labii germanici et slavici statione in 19-am affuturi mensis Julii praesentibus defigitur. Proventus Docentis, ope fassionis schola-' ris, sub 9-a curr. Nr. 9323/W6o altiore Loco ratihabitae, summam 436. flnorum val. austr. efferunt, e quibus subdocentis solutio cum 100. finis in dicta moneta, nec non inter- tentio eiusdem perstringi debet. In specie: tenet Docens agellos tres, sex metr. pos. capaces; pascuum commune; ab agris Ecclesiae percipit 6. metr. pos. tritici; e cassa Ecclesiae 8. flnos 40. xros; e cassa Communitatis 252. flnos 78. xros; e fundo studiorum 51. flnum 60. xros, insuper 42. flnos ad durationem trium annorum; pro lignis 9. flnos 10. xros; titulo stolae 10. flnos; e fundationibus denique 7. flnos. 49. xros val. austr. Habitatio duobus cubilibus, culina, camera et area 12. org. quad, ampla, quae vices horti antea obivit, absolvitur. Recursus debite instructi surr. VADiacono Districtus Szeniczensis Francisco Zajcz, Parocho in Jabloncza inscribantur et ad praeindicatum Concursus terminum exhibeantur. Id quod Docentibus, sub- docentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 18-a Maii 1860. Omnis, ut probe singulis Vestrum constat, prolium institutio eo collineare debet, ut vis intelligendi earum pedetentim acuatur, voluntas ad honesti leges fingatur, tenerique animi virtutis amore sensim capiantur, id quod Docentum ad rite instituendum sufficientem habilitatem, probatamque morum honestatem necessario prae- supponit. Observavit hoc jam olim Plutarchus, dum in oratione sua, quam de educatione dixit, leges circa informatores iuventutis praescriberet, inquiens „Quaerendi sunt praeceptores, quorum et mores sint honesti et vita car eat opprobrio et eruditio atque experientia sit haud vulgaris. Fons enim, ac veluti radix virtutis, atque honestatis omnis est proba institutio“ (Cap. VI.) Et sane, sine idoneis Docentibus vana est omnis de meliore scholarum popularium statu, nec non institutionis elementáris provectione spes et sollicitudo. Ferit haec observatio cumprimis Curiones sacros, utpote qui personis in institutionem publicam influentibus seu qua Directores, seu denique qua catechetae principaliter accensentur. Hoc igitur scopo indispensabiliter necessarium est, ut scientia et arte paedagogica, non theoretice solum sed et practice ediscenda, penitius imbuantur. Exiguam sane habebunt coram subordinatis sibi scholarium magistris auctoritatem, si cognitione paedagogica iisdem superiores aut saltem aequales non fuerint, suamque ignorantiam identidem prodere necessitentur in iis, quibus dirigendis sunt praefecti. Quam igitur hauserunt paedagogiae cognitionem, eadem tenuiter nefors libata haud contenti, privata quoque lectione et experientia in dies excolere, augere- que studeant. Quare meliora hoc in genere opera, in ephemeridibus publicis annunciari solita, quale signanter illud sub titulo „Tanférfiak, szülők s nevelők évkönyve“ redactore Antonio Lónk ay propediem prelum deserturum censetur, prout et scripta periodica huius argumenti, uti sunt „Österreichischer Schulbote“ aut vero illud redactore nunc memorato editum, quod sub nomine „Tanodái lapok“ venit, Curatis et Docentibus comparandum, ac sedula manu volvendum revolvendum- que impense commendo. Strigonii die 4-a Junii i860. Nr. 2190. Quipiam ad do- jendum inhabilis declaratur. Nr. 2194. Statio Docentis st subdocentis in Szobotist vacat. Nr. 2337. Adminicula paedagogica inculcantur.