Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
4 quoque visitationem in eosdem exercebunt. Porro regulares absque impedimento respeetivi Ordinis, Instituti seu Congregationis regulas observabunt, et iuxta Sanctae Sedis praescriptiones candidatos ad novitiatum et ad professionem religiosam admittent, Haec omnia pariter observabuntur quoad momales in iis, quae ipsas respiciunt. Archiepiscopis et Episcopis liberum erit, in propriis Dioecesibus Ordines seu Congregationes religiosas utriusque sexus iuxta sacros canones constituere; communicabunt tamen ea de re cum Gubernio Imperiali consilia. Articulus XXIX. Ecclesia iure suo pollebit, novas iusto quovis titulo libere acquirendi possessiones eiusque proprietas in omnibus, quae nunc possidet, vel imposterum acquiret, inviolabilis solemniter erit. Proinde quoad antiquas novasque ecclesiasticas fundationes nulla vel suppressio vel unio fieri poterit, absque interventu auctoritatis Apostolicae Sedis, salvis facultatibus a Sacro Concilio Tridentino Episcopis tributis. Articulus XXX. Bonorum ecclesiasticorum administratio apud eos erit, ad quos secundum Canones spectat. Attentis autem subsidiis, quae Augustissimus Imperator ad Ecclesiarum necessitatibus providendum ex publico aerario benigne praestat et praestabit, eadem vendi vel notabili gravari onere non poterunt, nisi tum Sancta Sedes, tum Sua Maiestas Caesarea aut ii, quibus munus demandandum duxerint, consensum tribuerint. Articulus XXXI. Bona, quae fundos, uti appellant, Religionis et . studiorum constituunt, ex eorum origine ad Ecclesiae proprietatem spectant, et nomine Ecclesiae administrabuntur, Episcopis Inspectionem ipsis debitam exercentibus iuxta formam, de qua Sancta Sedes cum Sua Maiestate Caesarea conveniet. Reditus fundi Religionis, donec collatis inter Apostolicam Sedem et Gubernium Imperiale consiliis, fundus ipse dividatur in stabiles et ecclesiasticas dotationes, erunt erogandi in divinum cultum; in Ecclesiarum aedificia et in Seminaria et in ea omnia, quae ecclesiasticum respiciunt ministerium. Ad supplenda, quae desunt, Sua Maiestas eodem; quo hucusque, modo imposterum quoque gratiose succurret; immo si temporum ratio permittat, et ampliora subministraturus est subsidia. Pari modo reditus fundi studiorum unica impendentur in catholicam institutionem et iuxta piam fundatorum mentem. Articulus XXXII. Fructus beneficiorum vacantium, in quantum hucusque consuetum fuit, inferentur fundo Religionis, Sua Maiestas Caesarea proprio motu assignat quoque Episcopatuum et Abbatiarum saecularium per Hungáriám et ditiones quondam annexas vaMich. Card. Viale-Prelá mp. (L. S.) cantium reditus, quos Eiusdem in Hungáriáé regno Praedecessores per longam saeculorum seriem tranquille possederunt. In illis Imperii provinciis, ubi fundus Religionis haud exstat, pro quavis Dioecesi instituentur commissiones mixtae, quae iuxta formam et Regulam, quibus Sua Sanctitas cum Caesarea Maiestate conveniet, tam mensae episcopalis quam beneficiorum omnium bona vacationis tempore administrabunt. Articulus XXXIII. Cum durante praeteritarum vicissitudinum tempore plerisque in locis Austriacae ditionis ecclesiasticae decimae civili lege de medio sublatae fuerint, et attentis peculiaribus circumstantiis fieri non possit, ut earumdem praestatio in toto Imperio restituatur, instante Maiestate Sua et intuitu tranquillitatis publicae, qua Religionis vel maxime interest, Sua Sanctitas permittit ac statuit, ut salvo iure exigendi decimas, ubi de facto existit, aliis in locis earumdem decimarum loco seu compensationis titulo ab imperiali Gubernio assignentur dotes seu in bonis fundisque stabilibus, seu super imperii debito fundatae iisque omnibus et singulis tribuantur, qui iure exigendi decimas potiebantur; itemque Sua Maiestas declarat, dotes ipsas habendas omnino esse, prout assignatae fuerint, titulo oneroso et eodem ac decimae, quibus succedunt, iure percipiendas tenendasque esse. Articulus XXXIV. Cetera ad personas et res ecclesiasticas pertinentia quorum nulla in his articulis mentio facta est, dirigentur omnia et administrabuntur iuxta Ecclesiae doctrinam et eius vigentem disciplinam a Sancta Sede adprobatam. Articulus XXXV. Per solemnem hanc Conventionem leges, ordinationes et decreta quovis modo et forma in Imperio Austriaco et singulis, quibus constituitur ditionibus, hactenus lata, in quantum illi adversantur, abrogata habebuntur, ipsaque Conventio, ut lex Status deinceps eisdem in ditionibus perpetuo vigebit. Atque idcirco utraque contrahentium pars spondet, se successoresque suos omnia et singula, de quibus conventum est, sancte servaturos. Si qua vero in posterum supervenerit difficultas, Sua Sanctitas et Maiestas Caesarea invicem conferent ad rem amice componendam. Articulus XXXVI. Ratificationum hums Conventionis traditio fiet intra duorum mensium spatium a die hisce articulis apposita aut citius, si fieri potest. In quorum fidem praedicti Plenipotentiarii huic Conventioni subscripserunt, illamque suo quisque sigillo obsignaverunt. Datum Viennae die decima octava Augusti, anno reparatae Salutis millesimo octingentesimo quinquagesimo quinto. Josephus Othmams de Rauscher mp., Archiepiscopus Viennensis. (L. S.) S trigonii, typis E. Korák.