Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Hr. 3025. (Jurrente anno scholari ad exitum declinante tempestive scholarum Inspecto- Tabella A) cum res reflectendos duxi, ut, quae e Cancellaria mea sub 18-a Aprilis a. curr, Nr, 1817, reliqui^eposci- ad ipsos dimissa sunt Tabellae A) formularia, eadem e factis per districtuales Curatos indictationibus usque mensem Novembrem debite explere, summis particularibus, ino- misse autem generalibus, utpote pro concinnanda in dioecesano meo Officio Tabella B) principaliter requisitis, ad calcem paginarum, de columna ad columnam rite providere, sicque adiustatam Tabellam A) comitibus observationibus et necessariis remonstrationibus pro congruo Officii dioecesani usu in uno exemplari horsum exhibere satagant. Quo vero negotium hoc tantisper facilitetur, atque differentia inter statum scholarum anni prioris et praesentis clarius in oculos incidat, exhibitas anno proxime elapso Tabellas pro congruo usu erga remissionem praesentibus readcludo. Maxime attendendum est, ut particulares summae in unum additae generali, quae easdem in continenti excipit, apprime correspondeant, cum secus summam summarum debite ad calcem exponendam vacillare necesse sit. Columna 5-a cum duabus suis rubricis, ratione institutionis scholaris an tota die vel media? impertiri solitae, vacua relinqui poterit, cum columna haec nisi ratione linguarum in institutione vigentium in Tabella B) complenda deposcatur. Columnae 11-ae, quae summam prolium scholas frequentare obligatarum, id est aetatem annorum 6—12 agentium indicat, numerus scholas adire adstrictarum tum in locis scholae cuipiam ingremiatis, tum in non affiliatis, si talia adessent, summarie inferatur, a qua summa ubi numerus actu frequentantium postrema columnae 12- ae rubrica comparens subtractus fuerit, maiorem vel minorem obligatarum prae actu frequentantibus numerum, columnae 13-ae rubricis inserendum ob oculos sistet. Columna 16-a—21-am in vicem inscriptionum, quas de praesenti in fronte exhibet, has quatuor genericas qualificationis notas deinceps praeseferet, utpote „Mus ter lehr er, sehr gute, gute, et mittelmässige (Qualification)“ quae proinde prioribus extemplo cancellandis ope atramenti superinduci, et summarie ad calcem paginae exponi debent. Reliquae Tabellae huius columnae qualiter intelligi complerique debeant? de quibus item obiectis observationes et remonstrationes, si opus foret, etiam prolixiores horsum exhibendae sint? dioecesani hoc in merito ordines, signanter: ddto 28-ae Febr, 1858. Nris 445. et 475; 4-ae Martii a. eiusd, Nr. 1039. nec non 21-ae Febr, a, curr, Nr, 981, editi clare indigitant, quorum proin lectionem, relectionemque impense Vobis commendo, ne secus defectus operose hic supplere, vel Tabellas rectifi- cationis causa remittere oporteat. Quod relationem tabellarem de scholis sic dictis dominicalibus attinet, ubi ubi tales existunt, in Tabellae A) columna 6-a rubrica 3-a numerice notari debent; numerus autem prolium easdem frequentare obligatarum (ab anno aetatis 13- 0 usque 16-um inclusive) nec non actu frequentantium sive suis locis, utpote columnis 10-ae—13-am in Tabella A) ad singulam Parochiam, post reliquas proles scholares signatura rubra, vel cum adnotatione, quod proles hae scholam dominicalem adeant inferri, vel praescripta scopo hoc tabella summis provisa simul cum Tabella A) exhiberi debet. Relatio denique de scholis arborum et cultura apum, aeque simul et ad semel cum Tabella A) ad mensem Novembrem substernenda, distincto instrumento ita exhibeatur, ut summa generalis praescriptarum rubricarum, utpote qua sola in elaboranda hic loci generali Tabella opus est, utrobique clare in oculos incidat. Cum, ut praemissum est, omnes hae tabellares relationes pro usu duntaxat dioecesani Officii deserviant, perinde est, an germanico an vero latino idiomate concinnentur; casu in postremo consultum erit, germauicas columnarum rubricarumque inscriptiones, quo ab iis Curatis, qui linguae germanicae gnari haud essent, insertiones adaequate fieri possint, cum latinis commutare. Strigonii die 26-a Julii 1859.