Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Observato eo, quod in colligendis conservandisque legum imperialium et guberni- alium pagellis (Reichs- und Landesgesetzblatt) non debita cum solertia et ordine procedatur, sicque tardis vel infundatis reclamationibus ansa praebeatur: Excelsum cultus ministerium ope Resolutionis ddto 12-ae Aprilis a. curr. Nr. 343. emanatae disposuit: dictas pagellas Institutorum ceu cultus et institutionis organorum, ad quae expediuntur, proprietatem constituere, inventario proin inferendas, completo vero unius anni cursu compingendas esse. Quiqui igitur pagellas has pro faciendo usu duntaxat commodant, pro earum proprietariis haberi neutiquam possunt. Dictorum Institutorum praeordinati collectionem conservationemque pagellarum harum subordinato cuipiam apto Individuo sub onere responsionis committent, ni obligationi resarciendi in iisdem defectus obnoxii reddi velint. Reclamatio ad summum intra quatuor hebdomades a die extrodati fasciculi ab ipso illo organo, vel vero via eiusdem, cui pagellae hae a Typographia aulae et status immediate expediuntur, ad liocce status institutum praesuscipi debet, quod defectum id- modi gratuito supplebit. Reclamatione dicta post evolutum quatuor hebdomadum terminum interposita, defectus in pagellis emergens nisi erga pretium fasciculorum in bibli- opoliis prostantium, et ab illo, qui retardatae reclamationis causa est, pendendum sarciri poterit. Quod si Individuum illud, cui exemplar dictarum pagellarum traditum est, munere suo decedere vel alio transferri contingeret, solerter curandum erit, ut exemplar adhuc ante discessum eiusdem debite resignetur; ad casum mortis autem de eo, quod tale citra ullum defectum concernenti Instituto reddatur, convictio procuranda, secus vero pagellarum defectuosarum frusta inter res denati ab haeredibus perquirenda, da- nmumque nefors emergens ab iisdem sarciendum erit. Juxta haec principia in colligendis conservandis item reliquis etiam legum et ordinationum pagellis, habita tamen mutationum e natura ipsarum profluentim congrua ratione, procedendum erit. Id quod nexu Rescripti c. r. sectionis Locumtenentialis Po- soniensis sub 23-a Aprilis a. curr. Nris 10240/i702- ad me directi et in paribus nuper scholarum Inspectoribus communicati, pro congruo notitiae et directionis statu Curatoribus animarum, Districtualibus VADiaconis et Institutorum scholasticorum praeordinatis, reflexe ad circulares ordines sub 17-a Febr. a. curr. Nr. 869. abhinc Vobis intimatos, hisce notum redditur. Strigonii die 6-a Maii 1859. Ernesti Skala, subdocentis in Stezer, testimonium habilitatis ad docendum, a Consistorio episcopali Reginohradeciensi anno 1856. extrodatum, deperditum esse, nexu Rescripti c. r. sectionis Locumtenentialis Posoniensis sub 26-a Aprilis a. curr. Nris 10441/i75i- horsum directi, scopo antevertendi cum deperdito originali abusus in libro scholari debite adnotetur. Strigonii die 6-a Maii 1859. C. r. sectio Locumtenentialis Posoniensis sub 5-a curr. Nr. 10799. specificationem librorum pro pauperibus scholaribus ad annum 1859/60. requisitorum (Armenbiicher- Erforderniss-Ausweis) sibi duntaxat a parte Districtuum: Párkányensis, Schemni- ciensis, Bozókensis, Drégelyensis, Bátliensis, Szalkaensis, Ersekujvárensis, N. Czd- tényensis, N. Tapolcsánensis, Radossnaensis, Galgóczensis, Ürményensis, Sassiniensis, S. Joannensis, Szempczensis, Csejthaensis, Szeredensis et Posoniensis adusque exhibitam esse exponendo in eo me requirit, ut consignationem hanc apud reliquos scholarum Inspectores quoque, intra ambitum Locumtenentiae huius constitutos sollicitem. Quamvis autem in sensu praevigentium altiorum ordinum specificationes idmodi via c. r, Jurisdictionum Cottensium promoveri adusque consueverint, quo tamen provocationi huic dicasteriali respondeam, VADiaconis Districtualibus, qui relatione hac restant, hisce iniungo, ut praestandae huius relationis terminum, in ultimam mensis Martii diem defixum, deinceps accurate observare, pro nunc vero restantem hanc tabellam fine promotionis indilate horsum exhibere, in casum autem talis c. r. Jurisdictioni politicae praesen- tata fuisset, idipsum sine mora horsum referre satagant. Strigonii die 10-a Maii 1859 Celebrati nuper et iam auctoritate etiam Summi Pontificis confirmati Concilii Provincialis Strigoniensis exemplaria, pro numero parochiarum computata Vobis submitto. Vestrum erit Decreta pro Vestra et fidelium Vobis creditorum salute Nr. 2142. Decreta Concilii , prov. communi- , cantur. Nr. 2105. Consignatio librorum pro pauperibus scholaribus expetitur. Nr. 2037. Subdocentis Skala testimonium deperditum. Fasciculi codicis legum qualiter colligendi, reclamandi, conservandi ? Nr. 2036.