Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
Ritulae novum praescribitur. Nr. 2154. Nr. 2157. Rítus festi de SS. Corde JESU. Nr. 2160. Docentis in Szki- czó statio vacat. Nr. 2050. Franc. Ribeczlv obiit. condita privatim attente legere, et, si quas quoad practicam eorum executronem observationes vel difficultates habueritis, eas primum in Congregatione Districtuali proponendas, et ubi unanimi consensu acceptatae fuerint, horsum transmittendas habebi- bitis, quo sic earum usus, in quantum videbitur, haberi possit in celebranda Synodo Di occes a na, quae tamen ob praesentis temporis adiuncta nunc utique differri debet. Stri- gonii die 14-a Maii 1859. Circumstantia illa, quod novum Rituale, cuius editionem Vobis sub 3-a Junii anni praet. Nr, 2200, annunciavi, necdum esset ad omnes huius Archi-Dioeceseos Ecclesias introductum, verum in aliquibus iam istius, in aliis adhuc antiqui Ritualis usus fieret, diversis, quandoque etiam sinistris -— prout mihi refertur — ansam dedit reflexionibus. Ne id amplius fieri possit, quin potius, ut in administrandis Sacramentis et persolvendis Ecclesiae functionibus publicis ubique uniformitas vigeat, praememo- rati novi Ritualis una cum suo Extractu ad omnes Ecclesias introductionem disponendam censui, ac etiam hisce dispono. De requisitis hoc scopo exemplaribus, pro Ecclesiis quidem Districtus Viearialis Strigoniensis. mea Cancellaria huj as, pro Ecclesiis autem Districtus Viearialis Tir- naviensis, Cancellaria Officii mei Viearialis ejas providebit; quare curabunt concernentes VADiaconi, ut suorum pistri ctuum Ecclesias, quae necdum sunt in possessione dicti novi Ritualis, inomisse usque 15-ain futuri mensis Junii, ceu praeclusi terminum supra dictis Cancellariis insinuent. Obveniens pretium solvetur e fisco respcctivarum Ecclesiarum, quod rursum VADiaconi mox penes consignationem exemplarium consignandum, et Caneellariae, a qua exempla receperunt, absque dilatione submittendum habebunt. Strigonii die 14-a Maii 1859. Casu evenit, quod ex Directorio Officii Divini, pro anno currente 1859. typis procuso, festum SS, Cordis JESU, quod feria 6-a. post octavam SS. Corporis Christi celebrari debet, plene emanserit. Celebrabitur itaque hoc modo: Die 1-a mensis Julii Feria G-a. Festum SS. Cordis 1). N. J. C. dupl. maj. Off. pr, (vide inter Off. pro aliquibus locis) in Laud. com. diei Octav. S. Joannis B. et Octav. SS. Apóst, ad Prim, in i^.. br. dic. Qui passus es pro nobis. In Missa pr. „Miserebitur“ fit com. S. Joann. Bapt, et SS. Apóst. dic. Glor. et Cr. Praef. de Cruce, c. r. Vcsp. de sequent, com. praec. et diei Octav. S. Joann. Bapt. taut. c. a. Strigonii die 14-a Maii 1859. Concursus pro vacante in Szkiezo Docentis et Cantoris labii slavici statione in 16-am Junii a. curr, praesentibus indicitur. Emolumenta illius sunt: 105 fl. mon. austr. c cassa Communitatis; ager 3. metr. poson.; 2. pratella; 15. metr. pos. siliginis; ligni focalis pro Docentis et scholae usu 42. plaustra, ope fassionis scholaris ad 12. orgias redacta; a singula prole scholari, quarum numerus 50. adaequat, 1 fl. 57 xri mon. austr., 8. incirca fini a funeribus. Hortulus postdomalis, alter item V'2 metr. pos. capax. Habitaculum cubili, culina et camera et stabulo constat. Recursus suis requisitis instructi Can. hon, et VADiacono Josepho Valentovich, Parocho in S, Benedicto inscribantur et exhibeantur, Strigonii die 15-a Maii 1859. Franciscum Ribeczky, emeritum Parochum Alsó-Pélensem, Instituti S. Adalberti presbyterum, in Nagy-Salló, susceptis moribundorum Sacramentis, die 5-a curr. mensis Maii, anno aetatis 83-o obiisse, fine absolvendorum solitorum Suffragiorum annuncio eo. subnexo, ut si qui inter Instituti S. Adalberti presbyteros suscipi desiderarent, recursus suos usque finem mensis Junii mihi transponant. Strigonii die 7-a Maii 1859. , benevolus Strigonii, iypis E, Honik.- ;cr*r-.