Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
9 tes, dein fundus instructus, si talis adest, denique Capitalia tam apud privatos, quam statum publicum excensuata et exhaerentia cum suis distinctivis notis inferri, simul vero titulus iuris possessionarii cum provocatione ad respectiva ducumenta, exactissime praenotari debent. Eidem Inventario mox ac aliquae mutationes circa proprietatem beneficii eveniunt, pari cum exactitudine inserere oportet. Inventarium tale quotannis occasione censurae Rationum coram VADiacono et Patrono, aut huius repraesentante producendum et pari ratione ac de Inventariis Ecclesiarum et piarum fundationum superius dispositum habetur, pervestigandum et authenticandum erit. §. 45. Bona beneficii tam mobilia, quam immobilia ad exigentiam legum ac di- positionum eatenus vigentium procurat is, qui illud legitime possidet, adeoque Benefi- ciatus ipse, vel Collegium aut Conventus ecclesiasticarum personarum, cui beueficium incorporatum est. —■ Possessor beneficii ecclesiastici nunquam non prae oculis habeat, quod illius duntaxat usufructuarius sit, naturali obligatione obstrictus ad praeexistentia non tantum sarta tecta conservanda, sed et tum in suum, tum Successorum maius commodum pro modulo augenda et amplianda. Relate ad usum sylvarum, si tales beneficio cuidam propriae sunt, fideliter observari debent normae, quae eatenus praescriptae habentur, ne ratione proventuum exinde redundantium Successoribus praeiudicium, aut damnum inferatur. §. 46. Circa abalienationem aut onerationem peculii beneficialis, item circa elocanda, edicendaque capitalia, quae ad dotem beneficii referuntur, observandae erunt dispositiones §§. 13. 15. 18. 19. 20. 24. expressae. §, 47. Si Beneficiatus aes paratum e renumeratis Capitalibus ad beneficii dotem pertinentibus perceptum, non denuo in censum locare, sed alio quopiam modo e. g. per comparationem alicuius fundi fructificans efficere vellet, id ei facere nonnisi cum assensu Patroni, et- indultu Ordinarii integrum esse potest. §. 48. Dum fundi beneficiales in arendam locantur sub nullitate Contractus, solutionem Canonis nonnisi pro dimidio anno anticipare, ac ideo etiam stipulare licet ■— ne Successori damnum exinde emergat. §. 49. Super acceptatione fundationum, quae in emolumentum beneficii fiunt, decernere penes praehabitam eatenus Patroni quoque declarationem, ad Ordinariatum pertinet. §. 50. Tam VADiaconus ceu repraesentans Ordinariatus, quam etiam Patronus, cuius utpote perinde interest, ut peculium beneficii omni meliori modo administretur, habent ius Beneficiatum officii sui serio admonendi, si ille seu in aedibus beneficialibus conservandis, seu in peculio administrando negligentem et incurium se exhiberet. — Monitis non proficientibus, denunciatio facienda erit Ordinario, qui si ita Patronus posceret, in huius vel repraesentantis praesentia statum aedium et peculii beneficialis pervestigandum curabit, medelamque feret. §. 51. Ingruente necessitate defensionis iurium possessionariorum, quae beneficiis propriae sunt, adcommodabit se Beneficiatus normis, quae pro defensione iurium, Ecclesias respicientuum §§. 22. et 23. praescriptae existunt. Caput III. Be administratione vacantium beneficiorum. §. 52. Beneficio parochiali in vacantiam canonicam recidente, Ordinarius in- terimalem Administratorem constituit, curam Ecclesiae et beneficii vacantis tam in spiritualibus, quam temporalibus eidem committendo. Administratoris igitur, sic ut praefertur ad interim constituti, eadem est ad peculium Ecclesiae, beneficii et piarum fundationum relatio, quae ipsius ordinarii Ecclesiae Rectoris. §. 53. VADiaconus Districtualis curabit, ut cum concursu Patroni et peculii sacri Administratorum omnia tam in Ecclesia, quam beneficii Inventario comprehensa a posthuma defuncti substantia aut a privata Beneficiati in vivis quidem existentis, ast a beneficio recedentis proprietate debite secernantur, in tuto collocentur, et quae nefors deessent redintegrentur, tum vero constituto interimali Administratori resignentur per hunc usque novi ad Beneficium vacans canonice instituendi ordinarii Beneficiati adventum conservanda. §. 54. Utprimum novus Beneficiatus canonicam investitionem ab Ordinario 3