Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
acceperit, eidem VADiaconus in praesentia interimalis Administratoris Ecclesiae, Syndici nec non Patroni, aut huius repraesentantis cuncta ad proprietatem Ecclesiae, piarum fundationum et beneficii proprietatem pertinentia resignabit, illumque ad beneficium parochiale iuxta vigentem in hac Archi-Dioecesi morem introducet et installabit. Pro fundamento huius Resignations deserviet praeexistens Inventarium beneficii, Ecclesiae, et piarum fundationum — qua occasione accurrata quoque descriptio status in quo omnia tam mobilia, quam immobilia Ecclesiae et beneficii bona, non secus omnes aedilitates inveniuntur fieri debet, seu nova Inventaria in conformitate §. 11. conficienda erunt. Finaliter super toto hoc installationis actu adparabitur protocollum in duobus , exemplis, per installatum et reliquos subscribendum. Unum exemplum protocolli Or- dinariatui substernetur, aliud vero in cistam Ecclesiae reponetur. Pro coronide propriam facimus cohortationem, quam Synodus Dioecesana Constantiensis de anno 1609. cunctis Beneficiatis impendit, his verbis: „Cum Eccle- „ siarum bona non humani, sed divini iuris sint, et ideo in nullius nisi Dei Optimi „Maximi bonis consistant, utpote Eius divinae Maiestati a fidelibus oblata, ac secretorum „coelestium usibus dedicata: beneficiorum ecclesiasticorum quorumcumque legitimi „possessores, quibus Ecclesia vice ac nomine Christi potestatem patrimonium suum „dispensandi et administrandi commisit, non tantum fideles et prudentes dispensatores „esse, sed etiam ea diligeuter tueri et conservare atque quocunque modo illicito distracta „et abalienata recuperare et vindicare debent. Quod ut fiat, Nos omnibus et singulis „Beneficiariis iniungimus.“ Datum Strigonii in Residentia Nostra Archi-Eppali die 8-a Aprilis 1859., Episcopatus Nostri anno trigesimo tertio, Archi-Episcopatus vero decimo. 10