Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
8 et pretiosa de frusto ad frustum perlustrabit, una vero in id, num mutationes, quae decursu illius anni quoad peculium tam Ecclesiae quam piarum fundationum seu per incrementum seu vero decrementum, intervenerunt, debite in Inventario praenotatae habeantur, investigabit; fine hoc illam quaestionem Administratoribus proponet: num peculium Ecclesiae per pia legata et oblata adauctum, numve fundationes factae sint? Censuratis Bationibus, et pervestigatis Inventariis, omnibusque in ordine adinventis, aut certe in ordinem redigi procuratis, tam illas, quam haec et ipse subsignabit, et per praesentes, subsignari faciet, atque sic authenticabit. Porro inquiret revidens VADiaconus num iuribus Ecclesiae, piarum fundationum et parochiae nullum immineat periculum aut involutiones, ut sic cum praesentibus Administratoribus et Patrono aut huius repraesentante quid pro praesalvatione periclitantium nefors iurium ct in genere pro bono peculii sacri agendum sit deliberari valeat — ct quae occasione idmodi deliberationis seu reflexiones factae, seu decisiones latae fuerint, super his omnibus protocollum apponi curabit, originalique ad cistam Ecclesiae pro futura administratorum directione reposito, copiam a se vi- dimatam subiti ncc non ipsas Rationes, et has quidem in dupplici exemplo pro superrevi- sione Ordinariatui substernet, advolvendo una specialem Curati relationem de eo num decursu anni illius dos Ecclesiae aut beneficii aucta vel imminuta sit? et in quo augmentum aut imminutio consistat? Denique hac ipsa fidelia etiam statum Ecclesiae, aedificii parochialis, cetera- rumque aedilitatum indagabit, et quae e consilio praesentium quoque ad tollendos hiatus constituenda censuerit, efficaciter constituet* §. 40. Si Patronus, etsi congrue invitatus nec per se nec per Repraesentantem revisioni Rationum intervenire posset, ac copiam censuratarum per VADiaeonum Rationum Ecclesiae sibi communicari desideraret, huiuscemodi eius desiderio satisfaciendum erit, qui nihilomimus si voluerit, ut faciendarum per eum refors reflexionum occasione praesuscipiendae apud Ordinariatum superrevisionis ratio habeatur, tales in- omisse usque finem mensis Decembris eidem Ordinariatui submittendas habebit. §. 41. Peracta per Ordinariatum Superrevision e, et quae nefors occurrerunt dubiis per respectivos Ratisnantes dilucidatis, rationes pro superatis et Rationantes pro absolutis declarabuntur; quo eveniente §. 42. Unum exemplar Rationum ad Archivum Dioecesanum reponetur, alterum autem una cum relationibus de incremento vel decremento dotis Ecclesiarum et beneficiorum ad concernentem Sectionem Locumtenentialem pro congruo usu per Ordinariatum promovebitur. Titulus II. De administratione peculii singulorum beneficiorum. De obligationibus quae Beneficiatis circa administvationem peculii ad beneficium pertinentis, incumbunt. §. 43. Peculium beneficiorum, de quo hic sermo, e latifundiis, videlicet: agris, pratis, vineis, hortis, aedibus item pro habitatione et oeconomico usu destinatis, porro e Capitalibus et iuribus, horumque omnium fructibus, censibus et reditibus constat, quae beneficio cuipiam propria, et iuxta beneficii naturam, pro alendo Beneficiato destinata sunt. Huc in specie litterae obligatoriales status publici de compensatione amissarum urbarialitatum, pertinent, non absimiliter huc pertinebunt similes obligatoriales litterae de compensatione amissae sedemicae extradandae, quae capitalem summam his titulis beneficio ecclesiastico competentem repraesentant. Haec Capitalia cum reliquis omnibus superius recensitis emolumentis constituunt radicalem et inalienabilem beneficii proprietatem seu dotem, circa cuius conservationem, non secus ac ius et modum proventus e proprietate hac beneficio obvenientes percipiendi et expendi leges canonicae aliaque statuta vigorem suum hucdum habentia observari debent. §. 44. Sicut quaevis Ecclesia, ita quodlibet etiam beneficium habere debet su um Inventarium, in quod omnia tenuta, iura, et reliquae peculii bcneficialis parsa MaBHBBOHMBer