Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1859
2 in administratione partem capiunt. Ubi amplius est, et administratu difficilius peculium sacrum e. g. in Civitatibus, possunt alia adliuc individua in subsidium administrationis assumi, §. 2. Quali influxu in administratione peculiorum ecclesiasticorum gaudeant Patroni, decursu huius Instructionis recensebitur. In genere Patronis ecclesiarum integrum est, sive per se, sive per suos Repraesentantes, qui tamen semper viri catholici et intemeratae vitae sint oportet — ad fini congruenter administrandam proprietatem Ecclesiae suo patronatui obnoxiae, consilio cooperari — si aliquis Patronus comprobando est, quod sibi vigore fundationalium plus iuris competat, liberum ei manet, hoc suum ius evincere et in salvo collocare. Per Suam Maiestatem Sacratissimam non solum in Ecclesiis Augustae C. R. Familiae, sed et in illis fundorum publicorum: Religionis et studiorum, quos videlicet fundos C, R. Regimen nomine Ecclesiae administrat, iura patronalia sicut hactenus, ita et imposterum exercebuntur. §, 3. Quis et qua mensura indigentiis Ecclesiae in casu insufficientiae respecti vi fisci subvenire teneatur, iuxta praevigentes Normas diiudicandum venit, quae porro suum vigorem retinent, ita disponente antefata altissima Resolutione. Placuit nihilominus Suae C. R, Maiestati, novam huius obiecti coordinationem Sibi clementer reservare, subin ita effectuandam, ut condigna SS. Canonum, vigentis item in diversis Imperii Provinciis usus, nec non sublati inter Dominia terrestralia et subditos nexus ratio habeatur. §, 4. Syndici, qui a sic dictis aedituis vel sacristanis, proprie servis Ecclesiae, bene distingvendi sunt, debent esse viri morum exemplarium, fidei integrae, et quantum possibile est, bene possessionati; praeterea sufficiente pro hoc munere dexteritate et peritia pollentes, et ubi bini sunt, propingviore cognatione ad invicem haud iuncti. Iidem a Curato, habita ad iusta paroehianae Communitatis et Patroni desideria reflexione, via Officii VADiaconalis Ordinariatui proponentur, per hunc pro triennio nominandi. Evoluto hoc tempore ii ipsi rursum proponi et constitui poterunt; quodsi vero aliquis eorum officio suo haud debite responderet, poterit ab hoc etiam ante elapsum triennium removeri. §. 5. Introductio Syndicorum ad suum officium, fit per Districtualem VADia- conum; qua occasione penes gravem cohortationem ad fideliter exequendum munus suum, idem VADiaconus iuramentum ab eis excipiet super eo: cpiod peculium sacrum iuxta suam optimam scientiam et conscientiam, praescriptasque normas manipulare, conservare, et contra quamvis iniquam laesionem pro virili tueri velint. Munus occepturis Rationes ultimi anni et Inventarium rerum ad dotem et proprietatem Ecclesiarum pernentium communicabuntur, ut de peculio sacro, huiusque constitutivis partibus debitam notitiam acquirant. §. 6. Syndici munus suum de regula gratis, pro honore, obibunt;- u|}bynihilo- minus quibusdam emolumentis adusque perfruebantur, in horum usu porro eUam permanere poterunt. Quia vero Patres quodammodo sunt paroehianae Communitatis, qui Rectori Ecclesiae, in huius nec non piarum fundationum emolumentis promovendis, ex amore Dei et proximi cooperantur, digni profecto sunt, ut eos reliqui fideles peculiari honore et gratitudine prosequantur, illisque ubi id fieri potest, in Domo Dei, in processionibus et solennitatibus ecclesiasticis honorificentior prae ceteris locus obveniat. §. 7. Habent illi ius, imo obligationem, sollicite, quemadmodum probos Patres familias decet, curandi: ut peculium Ecclesiae et piarum fundationum iuxta praescriptas normas administretur; quin tamen se possint ad iura, quae Rectori Ecclesiae, sive quoad cultum divinum, sive quoad curam animarum competunt, ingerere, aut illa quode- mumeunque modo laedere. Officio suo decedentes super iis, quorum curam specialem commissam sibi habebant, rationes reddere, damnumque nefors culpa sua causatum, resarcire tenebuntur. §. 8. Rector Ecclesiae ceu Praeses administrationis cum Syndicis, de regula ultima Dominica cuiuslibet mensis, post absolutum cultum divinum pomeridianum consultationem asservabit. — Ubi Ecclesia de exigua solum proprietate disponit, sufficiet omni bimestri idmodi consultationem asservare; nisi forte negotii alicuius gravitas exposceret, ut citius etiam et extraserialiter asservetur. Super Consultatione duci debet Protocollum; pro quo munere Capellanus, ubi adest, opportune adhibebitur. Obiectum consultationum constituent in genere negotia peculium sacrum, eiusque administrationem attinentia; in specie vero elocatio, aut edictio Capitalium non aliter, nisi occasione si-