Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

. »i­milis consultationis decerni potest. Quodlibet administrationis membrum libere mentem suam de obiecto consultationis aperire, et pro commodo peculii sacri consilia sua promere poterit; quae si non acceptarentur, patebit recursus ad VADiaconum, ab hoc autem ad Ordinarium. Patronus, si ipsémét aut repraesentans eius intra ambitum Dioeceseos habitet, de termino celebrandarum consultationum, periodicarum quidem semel pro sem­per , extraserialium autem de casu in casum praevie informandus, ut pro beneplacito suo iis intervenire possit, §. 9. Membra administrationis pro stricta observantia omnium normarum ac dispositionum, quae se ad hanc ipsam administrationem, et debitam peculio sacro pro­curandam securitatem referunt, ac idcirco etiam pro quovis damno, quod e culpabili earumdem normarum et dispositionum neglectu provenerit, responsionis oneri subiacent. Caput II. Normae in administrando Ecclesiae peculio observandae. §, 10, Peculium Ecclesiae, praeter paramenta, pretiosa, utensilia pro cultu di­vino necessaria, et omnis generis supellectilem seu praeter sic dicta mobilia, insuper constituunt aedificia, fundi immobiles, capitalia et iura, quorum proventus, census et reditus ad perstringendas cultus divini indigentias et in quantum salvis his, fieri pot­est, etiam ad conservandas aedilitates ecclesiasticas sunt destinati, §. 11. Super cuiusvis Ecclesiae (matris et filiae) peculio, i. e. universis bonis tam mobilibus quam immobilibus debet confici Inventarium, et in hoc omnis, quae successive per incrementum aut decrementum evenit mutatio solerter ac conscientiose praenotari. Signanter quoad fundos immobiles inomisse exponi debet: illorum extensio, et capacitas, prout hae funduali libro illatae existunt — numerus parcellaris, dein vicini parte ex utraque, quemve fundos hos cultivandi maneat obligatio? quoad capitalia: summa capitalis, species pecuniae, census procentualis, datum obliga- torialium, et quod hae, specialiter autem ad qualem debitoris substantiam sint inta- bulatae? quoad pretiosa: species metalli e quo constructa sunt, et si nefors la­pidibus pretiosis aut unionibus sunt distincta, horum adcurata cognominatio, et nu­merus, — quoad praestationes, quae in natura fiunt: harum species et quantitas, — denique quoad aedificia: istorum status et conditio; verbo nihil licebit omit­tere, quod praenotare e re esse censetur. Inventarium tale quotiescuuque novus Curatus ad Ecclesiam regendam accedit, et praeterea omni decennio de novo conficiendum erit in duplici exemplo, e quibus unum deponetur ad cistam Ecclesiae, alterum inferetur ad Archivum Dioecesanum. Porro Inventarium isthoc quotannis occasione Censurae Rationum producetur, niun omnia adsint? quidve decursu illius anni seu ad substan­tiam Ecclesiae accesserit, seu ab ea decesserit, investigabitur et authenticabitur. 12, Quaevis Ecclesia cuius peculium seorsim administratur, provisa esse debet speciali cista, e ferro, aut adininus duro ferreisque laminis bene firmato ligno parata, dupplicique clavi, quarum una citra adminiculum alterius reserare nequeat, in­structa, atque ad id destinata, ut in ea Instrumenta litteraria, corpus Rationum ultimo anno redditarum, cum respectivis documentis, litterae fundationales et obligatoriales, Inventarium demum et pecuniae conserventur. Cista haec de regula asservabitur in aedi­bus parochialibus — clavim unam habebit Curatus, alteram Syndicus, nec erit licitum claves ipsas sibi invicem submittere, sed quidquid in cistam inferetur, aut ex ea effe­retur, in praesentia utriusque fieri, seu quod idem est, Contraseratura stricte debebit observari, §. 13, Membra Administrationis eo suas curas dirigendas habent, ut reditus Ecclesiae non solum in eum, in quem destinati sunt finem, cultus videlicet divini solennem asservationem, sacramentorum administrationem et in functionum sacrarum persolutionem impendantur, sed etiam prudenti oeconomia in tantum augeantur, ut fiscus Ecclesiae emergentibus quibusdam maioribus necessitatibus e, g. reparationis aut structurae aedium ecclesiasticarum ad requisitos hoc fine sumtus aliqua saltem parte, citra tamen detrimentum ipsius cultus divini possit concurrere, quo sic allevietur onus eorum, qui ad ferendos similes sumtus obligati sunt. Quapropter agri, prata, vineae, gene­ratin'! fundi immobiles debite cultiventur, reditus omnes tam hinc, quam aliunde pro- • venientes diligenter incassentur, restantiae seu interusuriales seu aliae quaecunque vel ideo etiam non tolerentur, ne secus neglecta praetensio post triennium in sensu legis M i ■ i I .r

Next

/
Thumbnails
Contents