Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1858
Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Mr. 4072. r- sectio Consilii Locumtenentialis Budensis Rescriptis suis, ultima elapsi mensis Septembris decade sub diversis 'Nris et dierum datis ad me directis significat: Basi- lio Csernecky, Josepho Cszantsák, Sebastiano J ungvir tb, Josepho Y inkier et Josepho Z ein er de gymnasialibus quibusdam classibus, Stephano vero Miltenberg er habilitatis ad docendum testimoniales deperditas, duplicataque earundem a parte concernentium Directionum ipsis extrodata esse; id quod fine insertionis ad pro- tocollum scholare Vobis hisce notifico. Strigonii die 4-a Octobris 1858. Mr. 4090. Prodiit Pestini apud Aloysium Bucsánszky; „Katholikus halotti szerkönyv“ (seu Cautionale funebrale) continens cantica opportuna pro funeribus cuiusvis aetatis, sexus et conditionis in pretio 45. xr. C.M. acquiribile: quod pro directione noti- ficatur et commendatur. Strigonii 8-a Octobris 1858. Mr. 4151. Concursus pro statione Docentis labii hungarici in possessione Kis-Kér, ad Nagy-Kereskény adfiliata, in 25-am affuturi mensis Novembris praesentibus publicatur. Recursus debite instructi Districtus Báthensis VADiacono et Parocho Felső- Zsemberensi Joanni Walmráth inscribendi et usque praedictum terminum exhibendi erunt. Emolumenta stationis huius sunt: ager novem iugerorum, qui a fidelibus cultivatin'; pratum unius falcastri; octo metr. pos. tritici; a singula prole scholari, quarum numerus ad triginta exurgit, 30. xri et Vb metr. hordei; duae orgiae ligni focalis; a Dominio fini 6.; titulo stolae incirca 5. Habitaculum novitus eductum, idque commodum est. Quodipsum Docentibus subdocentibusque Vestris notitiae detis. Strigonii die 13. Octobris 1858. Ml*. 4162. Andreas Radlinszky, Archi-Dioecesis meae presbyter, Redactor textus slavici Codicis civilis, edere intendit via praenumerationis librum precum pro usu fidelium labii hungarici, sub titulo: „Mennyei hangok“ Nec solum precatorius erit liber hic, verum etiam doctrinalis, dogmatico-moralis, liturgicus, ritualis; continebit porro succinctas biographias Sanctorum, sacrosque hymnos quam plurimos. Exemplaris 52. et ultra dense impressas philyras, nec non duplices, quippe: 5. ligno et 7. chalybi incisas icones in se complexuri pretium in charta ordinaria in 2. fi. in velina autem in 3. fl. C.M. defixum est. Quod dum Vobis praesentibus annunciarem: librum ipsum tum Vestrae, cum etiam fidelium Vestrorum reflexioni fine instituendae praenumerationis commendo. Strigonii die 15-a Octobris 1858. Mr. 4257. Biographias celebrium personarum exhibens scriptum periodicum sub titulo „Ifjúsági Plutarch“, cujus primus fasciculus editoribus Collegii scholarum piarum Pá- paensis, in eiate Gymnasio Professoribus luci publicae datus, condignis encomiis exceptus est, tomulus vero alter ad 15. incirca phyliras excurrens affuturo iam mense Decembri prelum deseret, utpote opus eximiorum exemplorum, quibus patria iuventus ad alta contendere discat, atque ad Ecclesiae non minus ac charae Patriae amorem in se fovendum animetur feracissimum, i deo que familiis catholicis pro salutari lectione, pro scholaribus autem instar munusculi peropportune deserviturum impense Vobis commendo. Venundatur erga pretium 40. xr. MC. singulus fasciculus in loco editionis, catholico nempe Gymnasio Pápaensi, quorsum et commissiones eatenus faciendae dirigi debent. Strigonii die 19-a Octobris 1858. Nr. 4260, Statio Docentis labii hungarici in Kis-Bajcs et Szőgye, filialibus ad Nagy-Bajcs, in vacantiam recidit, pro quarum utraque Concursus in 24-am Novembris a curr. hisce annunciatur. Emolumenta prioris adusque consistebant in 16. metr. pos. frumenti mixti; 75. finis MC. et virgultorum fasciculis 100, qui tamen proventus ope fassionis scholaris, currente adhuc mense praesuscipiendae regulabuntur. Stationis vero in Szőgye reditus sunt: 10 metretae tritici, 260 fasces virgultorum; 20. panes; titulo instructionis prolium a Communitate 30. fi. M.C.; unus currus foeni et usus pascui communis pro duobus pecoribus. Hospitium utrobique non sat commodum est. Recursus suis requisitis instructi usque praedictum praeclusi terminum surr. Districtus Hedervárensis VADno Sigismundo Peocz, Parocho in Zámoly, cui et inscribi debent, exhibeantur. Strigonii die 20-a Octobris 1858.