Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1858
Nr. 4267. Ad tollenda dubia, quae ratione adplicationis nonnullarum praescriptionum novissimae Legis matrimonialis ad personas militares suscitata fuerunt, emanavit ddo. 19-ae Augusti anni curr. Nr, 29336. C.R. Ministerii Cultus Resolutio, ex qua sequentia duo puncta Vobis pro directivo notitiae statu communicanda censui: L Quamvis individua militaria, incipiendo a magistro vigiliarum deorsum versus, quae usque ad revocationem, aut ablicentiationem e Regiminibus domum dimittuntur, velut de regula ad militiam vagam pertinentia, miKtari ecclesiasticae Jurisdi- tioni subiaceant, causas tamen eorum matrimoniales cognoscendas et diiudicandas habet Tribunal matrimoniale illius Dioecesis, intra cuius ambitum actu commorantur. Idem valet etiam de causis matrimonialibus eorum, qui in classis secundae matrimoniis constituuntur; quando videlicet querela contra uxorem, quae ceteroquin ad civilem statum pertinet, dirigitur. Juvat hic adtingere discrimen, quod inter personarum militarium matrimonia primae et secundae classis (erster und zweiter Art) intercedit. Ad primam classem referuntur illa matrimonia, quae in quovis Regimine ad certum usque numerum (communiter quindecim) admissa sunt. Uxores militum, idmodi matrimoniis coniunetorum sub- iacent una cum prolibus Jurisdictioni militari, viros suos ubique licite sequuntur, et participant de omnibus beneficiis, quae statui militari propria sunt. E contra matrimonia secundae classis sunt ea, quae ineuntur per tales,' qui e Regiminibus usque ad revocationem dimissi habentur. Horum uxores non possunt sequi maritos suos ad castra, verum domi remanere debent; nullum ius habent ad beneficia militaria, et una cum prolibus iurisdictioni civili subsunt. II. Dispositio § 15-i et 16-i legis matrimonialis, item §§. 61. 62. 63. Instructionis pro Judiciis ecclesiasticis respectu promulgationum, non se refert ad matrimonia militarium personarum, ad militiam vagam pertinentium; promulgatioque per respectivum Castrensem Capellanum facta, quantum ad ipsas militares personas sufficit. Strigonii die 21-a Octobris 1858. Nr. 4603. Cum ex adusque exhibitis a parte plurium Districtuum VADnalium tabellariter praescriptis de statu scholarum relationibus defectus omnis generis sollicite adnotari observem, quin medelam eorundem apud concernentes communitates et subalternas politicas Jurisdictione! imploratam et quali cum effectu? fuisse vel verbulo attingatur, absque hac notitia vero interpositio altiore Loco optato cum effectu a parte dioecesani huius Officii ?»raesuscipi nequeat: legaliter inductum hunc subversantibus scholarum defectibus occurrendi morem debite posthac manuteneatis, factos hoc in merito officiosos passus Tabellae A) inferatis, qui vero hanc adusque pro anno 185VS exhibuistis, suppletorie usque medium Novembris dictae reflexioni, si talis Vos feriret, satisfaciatis, atque de frustra nefors implorata civili assistentia de casu ad casum deinceps horsum referatis. Ratione autem tabellaris de scholis dominicalibus, arborum item et apum cultura relationis, memineritis causas quoque, ob quas eaedem haud succedunt, succincte quidem ast adaequate adducendas esse. Strigonii die 22-a Octobris 1858. Nr. 4365. E celebratissimis operibus Ulmi Vaciensium Antistitis Augustini Roskovánvi, signanter ex opere: „De mixtis Matrimoniis“ tomus tertius, item ex opere: „Monumenta catholica“ tomi duo, tertius et quartus, apud praelaudatiun auctorem depresso pretio aquiribiles prostant ita, ut dum in Bibliopoliis prior tomus a fl. 5. et duo posteriores tomi iuuctim a 11. 10. M.C. venumeunt, ab Ulmo Auctore ille a finis. 3. hi a finis 6. M.C. haberi possunt. Qui igitur Vestrum ad possessionem praeindicatorum tomorum devenire cu- perent, eatenus semet cum submissione obvenientis pretii usque finem proxime affuturi mensis Novembris in Cancellaria mea insinuent. Strigonii die 25-a Octobris 1858. Nr. 4157. Andreae Czagányi, deficientis presbyteri, die 6-a mensis Octobris in O-Gyalla aetatis suae anno 51. defuncti animam piis suffragiis devoveo. Strigonii die 8-a Octobris 1858. 111 < > i benevolus Strigonii, typis E. Honik.