Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1858

est, qui potens est ex lapidibus suscitare filios Abraliae, necesse est, ut instantes ora­tionibus ac obsecrationibus, Coelum expugnemus! quo sic largitor omnium bonorum et in nobis ipsis primitias spiritus apostoliéi, et in fidelibus Nostris fervorem primorum Christianorum resuscitare dignetur. Solum his mediis fugantur monstra vitiorum, reflo­rescit religio et morum probitas, ac, etiamsi pedetentim, certo certius tamen emittet abundantius Dominus Spiritum suum, et renovabitur facies terrae. Licet autem omnis vita Nostra Fratres et Filii Dilectissimi, non aliud quam irremissum virtutis studium ac continua oratio esse debeat, utrumque tamen officium quodammodo adstringitur tempore imminentis Sacrae Quadragesimae. Sane Ecclesia JESU Christi mox ad exordium harum dierum Nos materna charitate provocat: „ut „immutemur habitu, in cinere et cilicio; jejunemus et ploremus ante Dominum: quia „multum misericors est dimittere peccata nostra DEUS noster.“ Studium etiam orationis non tam inculcat, quam potius expectat a Nobis, dum canit: „Inter vestibulum et alta- „re plorabunt Sacerdotes ministri Domini et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: „et ne claudas ora canentium te, Domine.“ Et certe, dum opus salutis nostrae recolimus; dum recordamur exempli, quod Chistus pro Nobis patiens reliquit, ut sequamur vestigia ejus; dum meminimus ferventissimae illius orationis, quam in horto Gethsemani, paulo post iterum in cruce ad Patrem pro Nobis fudit, non tam invitatos, quam potius impulsos Nos sentimus, ut in operibus poenitentiae ac oratione sedulo versemur, Quapropter, Fratres Filiique in Christo Dilectissimi, paterne Yos hortamur, imo majorem in modum obsecramus etiam, ut omnia, quae in litteris nostris festo S. Agnetis V. M. 1854. Nr. 450. ad Vos datis, pro excitando et fovendo tam in Vobis, quam in fidelibus, curae vestrae creditis spiritu poenitentiae et orationis ordinavimus, venturae quoque Sacrae Quadragesimae tempore religiose observetis. Ast non tantum hujus temporis conditione, sed paterna etiam Sanctissimi Do­mini Nostri voce provocamur, ut ferventioribus, imo publicis precibus accedamus ad thronum gratiae „quibus a DEO imploretur, ut Ecclesia sua sancta, „ej usque salutaris doctrina ubicumque terrarum, cunctis amotis „difficultatibus majora in dies incrementa suscipiat et prospere vi- „geat ac dominetur, omnesque populi occurrant in unitatem fidei et „agnitionis Domini Nostri JESU Christi“. Intentio sane sanctissima, ge­neri humano utilissima, DEO autem, qui vult omnes homines salvos fieri et ad a- gnitionem veritatis venire, certe acceptissima! Et ideo, licet Sua Sanctitas publicas hunc in finem preces non tam praecipiat, quam svadeat, omnemque hanc devotionem arbitrio et prudentiae Ordinariorum relin­quat: pro Nostro tamen fidem et morum probitatem promovendi studio sequentia in Domino disponimus: 1- o. Tempus, quo preces hae duraturae sunt, defigimus ad dies a Dominica 3-ia Quadragesimae usque Dominicam Resurrectionis Domini Nostri JESU Christi. 2- 0. Omnes utriusque sexus Christi fideles, qui spatio hujus temporis peccato­rum confessionem contrito et in melius mutato corde fecerint, sacram communionem sumpserint, ac aliquam publicam Ecclesiam devote visitaverint, ibique pro exaltatione et prosperitate Sanctae Matris Ecclesiae ac Sedis Apostolicae — pro haeresum exstir­patione — pro pace et concordia Principum Christianorum — nec non totius populi christiani pace et unitate effuderint, plenissimam omnium peccatorum indulgentiam con- sequentur. Confessarii vero omnibus illis facultatibus gaudebunt, quas alias tempore Ju­bilaei consequi solent. 3- 0. Omnibus Dominicis, quae in hoc tempus cadunt, ubique Missa cantetur cum exposito Sanctissimo, prout etiam Lytaniae post meridiem; in fine vero Sacerdos celebrans orabit cum populo 5 „Pater“ et „Ave Maria“ subjungendo lingua vernacu­la orationem: DEUS, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti: da nobis, et velle, et posse, quae praecipis; ut populo ad aeternitatem vocato, una sit fides mentium et pietas actionum. Per Dominum. 4- 0. Dominica 2-a Quadragesimae in omnibus Ecclesiis ex ambona populus edo­cebitur, quis sit scopus publicarum harum precum, modus illas persolvendi, conditiones item Indulgentias lucrandi: quae fuerit denique occasio, quod Sua Sanctitas die 25-a Septembris anni praeteriti Romae in Consistorio secreto universos Christi fideles ad has publicas preces provocaverit. DEUS, qui dives est in misericordia, excitet corda Nostra ad invocandum no­men suum; tribuatque, ut omnes Unum simus sicut Ipse unus est cum unigenito F i- lio suo Christo JESU Domino Nostro! — Suspirate quoque pro me indigno servo DEI! qui hodierna die 9-um apud Vos muneris pastoralis occipio annum. Datum Stri- gonii festo Epiphaniae Domini Anno 1858. Episcopatus 30-o, Archi-Episcopatus vero Nostri Anno 9-o. '5? 61/t/vvvtiU c l Strigonii, typis li. Iioralc,

Next

/
Thumbnails
Contents