Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Primatem Regni provocavit, quatenus normam et modalitatem institutis dioecesanis providendi, a se introductam referret, ut ita uniformitas per omnes dioeceses quoad condenda per inferiores etiam Praelatis testamenta institui possit. Vestigia majorum suorum presso pede sequebatur piae memoriae Imperator et Rex Franciscus I. qui medio Ordinariorum intimavit, ut universi beneficiati sub inoffi- ciositate testamenti aliquam partem substantiae suae fundo Cleri Junioris et deficientium Sacerdotum mortis causa legare teneantur. (Intim, ddto 13. Julii 1802. Nr. 18253). Ad obtinendum item in quavis dioecesi fundum dioecesanum universi dioecesani Ecclesiastici per condendum statutum ad facienda in eius favorem pia legata provocentur. (Intim, ddto 12. April 1808, Nr, 7040). Ad determinandam tamen piorum huiusmodi legatorum quantitatem nec una, nec alia potestas se immisit, eo quod durum visum fuerit liberam testandi facultatem nimis coarctare, simul ultimae decedentium voluntati, apud gentes etiam venerandae, respectum tribui voluerunt. Quoad illorum substantiam, qui ab intestato decesserunt, statuit quidem Arclfi-Episcopus Emericus Eszterházy cum consensu Capituli, ut illius tertia pars Ecclesiae cedat; in condendo tamen testamento non aliam normam praescripsit, quam quae unius cuiusvis zelo, pietate et amore promovendi boni detineretur. Hic rerum status perstitit usque ad annum 1856. quo die 16. Decembris, Consilii Locumtenentialis Hungarici Sectio Budensis Nos provocavit, ut significaremus, qualisnam summa vi statuti dioecesani e posthuma Clericorum substantia desummi pro titulis dioecesanis soleat; ut statutum hoc deinde Caes. Regia Finantiarum Directioni pro stricta observantia in manipulatione eiusdem substantiae praescribi possit; illa enim legatorum pars, quae pro finibus dioecesanis emensuranda veniet, a procentuatione immunis erit. Supremae voluntati, prout tenemur, morem gerere volentes, mox die 26-a Januarii anni 1857. Venerabili Capitulum Nostrum convocavimus, ut eiusdem consilio adiuti in re tanti momenti tutuis progradiamur. Condidimus quidem in illa sessione projectum Statuti, quod et institutis piis salutare et Clero Nostro grave non esse cen- suimus. Ne tamen inauditis illis, quorum interest, et quorum studio, parsimonia ac frugalitate huiusce modi substantia coalescit, quidpiam decerneremus, statutum in hac re condendum tam ad Venerabilium Collegiatorum Capitulorum, quam etiam ad Cleri curati notitiam perferre curavimus, quo sic auditis eorum, quos Dominus Nobis dedit, Vobis ac suffragiis et salubrius disponeremus, et dispositio Nostrae promptuis inveniat obsequium. Libenter confitemur Clerum Nostrum majori ex parte proposito Statuto acquievisse; Venerabilia etiam Capitula ita se enunciasse ut et bono dioecesis sufficienter consulerent et Nobis abundantem consolationis Materiam praeberent. Itaque hodierna die iterum cum Venerabili Nostro Metropolitano Capitulo consedimus, et tam huius consiliis auditis, quam etiam Cleri relationibus perlectis, sequentia Statuti vim habitura condidimus: 1- o Canonici Ecclesiae Metropolitanae, siae discrimine stalli, quod quis tenet, 600 flnos legare tenentur, ex quibus 200 Basilicae, 100 dioecesanae Cassae, 100 deficientium Sacerdotum, 100 Seminariorum fundo, 100 denique pro communibus Capituli indegentiis cedent; neque deinceps 10 urnae vini pro parte Seminarii S. Stephani de- summentur, nisi generosa testantis charitate testamentaliter assignarentur. 2- 0 Insignis Collegiatae Ecclesiae Posoniensis Canonici pro tribus dioecesanis fundis 54 flnos legabunt; insuper a posthuma massa, postquam iustitiae et aliis privi- legiatis titulis exinde satis factum fuerit, 2 pCento desummentur, ac iisdem tribus fundis in ratis aequalibus inferentur. 3- 0 Insignis Collegiatae Ecclesiae Tyrnaviensis Canonici 100 flnos legabunt; ex quibus tres aequales partes fundis dioecesanis obtingent; una quarta vero ad augendam Capituli dotem convertetur. Quia vero in omnibus tribus Capitulis viget statutum, ut domus, quae per mortem Canonici vacans reddita est, ad expensas eiusdem decenter restauretur; necessaria hunc in finem pecunia, ceu officiosa e posthuma substantia desummenda erit. — Statutum insuper Capituli Tyrnaviensis ddto 27-ae Septembris 1852., vi cuius singulus Canonicus 100 flnos pro sacro votivo in suffragium animae suae legare tenetur, in suo vigore relinqui volumus. 4- 0 Parochi et Parochiarum Administratores sine discrimine 18 flnos pro tribus dioecesanis fundis testamentaliter relinquent; praeterea a residua post mortem substantia 2 fini a singula centuria desummentur, iisdem titulis addicendi.