Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1857

5-0 Caeteri Sacerdotes, qtii ex fixo salario vivunt, nec quidquam in natura­libus percipiunt, uti Cooperatores, Capellani Castrenses, Professores, Directores, Individua Cancellariae dioecesanae etc* a singula salarii Centuria 3 fl. pro titulis dioecesanis le­gabunt; insuper a residua post mortem substantia 2 pCento pro iisdem titulis de­sumuntur. Plurium Districtuum desiderium est, ut substantiae posthumae pars illa, quam quis haereditate acquisivit, vel aliunde dono accepit, a procentuatione dioecesana immu­nis sit. Nos huiusmodi desiderio libenter deferimus, dummodo in ultimae voluntatis tabu­lis diserte et conscientiose eiusmodi patrimonium vel donum designetur; quia sicut iuri singulorum in eiusmodi substantiam derogare, ita neque fundos clioecesanos, ex quibus singuli jam majora jam minora emolumenta perceperunt, defraudare volumus. Firma Nobis spes est singulum in tam gravi negotio memorem futurum verborum Principis Apostolorum: Si tanti agrum vendidistis. Itaque haec sunt, Venerabiles fratres, Filiique in Christo dilectissimi, quae pro nostra in vos fiducia, imo voto Vestro conformiter, si paucos demamus, pro studio item emolumenta fundorum dioecesanorum promovendi, ac hac ratione indigentiis vestris etiam facilius succurrendi constituenda in Domino censuimus. Nihil magis in votis ha­buimus, quam ut haec ordinatio iustitiae quam maxime conveniat. Ast ipsi vos perspicitis extremum iustitiae rigorem in re tam delicata, in negotio tam multis impetitionibus ob­noxio, si non inpossibilem, saltem nimis difficilem esse. Et si quis aliquam etiam pati deberet iniustitiam patitur hanc pro re iustissima, ad exsolvendum scilicet gratitudinis pensum Ecclesiae, Matri suae, cuius cura et impendiis adolevit ac vitam suam eousque servavit. Et ideo suapte intelligitur, statuto praesenti nullius charitati limites poni; probe norunt universi, omnia Ecclesiae Catholicae instituta charitate excitata, charitate servata et ditata fuisse. Deus, qui charitas est, administret semen seminanti, praestet panem ad mandu­candum, et augeat incrementa frugum iustitiae Vestrae. Datum Strigonii, in festo S. Joan- nis Baptistae 1857. Episcopatus 30., Archi-Episcopatus vero Nostri anno 8-o. Strigonii, typis E. Horak.

Next

/
Thumbnails
Contents