Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1856
2- 0 Minorennes, idest illae utriusque sexus personae, quae 24-nm aetatis annum nondum sunt egressae, vel etiam majorennes, quae pro se ipsis validam juris obligationem contrahere nequeunt (quales sunt: quae post completum etiam 24. aetatis annum patriae potestati ex dispositione legum civilium subjectae manent) ad matrimonium contrahendum opus habent aliorum consensu. Etquidem si pater vivat, requiritur et sufficit consensus illius; si vero pater jam decessit, aut patria potestate excidit, pro minorenni, vel huic aequiparando majorenni tutoris, respective curatoris, nec non illius judicii, cui subjacet, consensus (§§. 5. 6. 7 ) expetendus erit. Si alicui minorenni, aut majorenni sub curatela constituto consensus ad matrimonium denegetur, is jus habet Ordinarii Judicis opem implorandi. De modo, quo consensus in matrimonium minorennium declarandus est, lex civilis matrimonialis nihil disponit; Vobis tamen pro norma haec serviant: si pater-—- aut tutor-----am-(Jurakor in loco u bi matrimonium contrahitur, habitat, consensum suum parocho coram duobus testibus in aede parochi- ali declaret; haec declaratio in matricám copulatorum inscribi et manu patris subscribi debet; quo artis scribendi ignaro tertius adhibendus est nomen patris subscripturus, duobus aliis testibus confirmantibus, subscriptionem tertii, patris loco factam esse. Si vero pater alibi domicilietur, consensum suum scripto per duos testes confirmato declaret, est necesse; quod parocho exhibendum, et in archivo paro- chiali reponendum est; pariter scriptus consensus jurisdictionis civilis in archivo conservandus est. Quoad matrimonia autem minorennium, aut his aequiparandorum majorennium, declaratio tutoris, respective curatoris, ei que superinductus concernentis judicii consensus scripto exhiberi debet. 3- 0 Ne quoad exteros minorennes matrimonium in Monarchia Austriaca inire volentes error committatur: scriptus et a respectivo regimine obtentus consensus Ordinariatui erit exhibendus (§. 7.). 4- 0 Milites et militari Jurisdictioni subjectae personae (§. 10.) copulari non possunt absque scripta facultate a respectivo militari superiore obtenta; taliter editi antea, circa hos, ordines porro observandi venient. 5- Ne respectu continentiarum §. 11. erroris periculo exponamini, qui indicat certis m casibus, etquidem quoad personas nefors vitae inediis destitutas, civilis Jurisdictionis, quoad Officiales Status vero respectivi Superioris consensu opus esse: vobis impense commendamus, ut edendas pro Hungária quoque eatenus Ordinationes speciales tempestive cognoscere studeatis, vobis abhinc quoque de tempore intimandas. 6- 0 Criminis reis, ad mortem vel gravem Carcerem damnatis a die publicatae sententiae matrimonium contrahere non licet. Prohibitio haec cessat, si condemnatus vel gratiam consequatur, vel tempus poenae effluat. Hi tamen prius quoque ad matrimonium admitti possunt cum Altissimo indultu Summi Terrae Principis (§§. 12. 37.). 7- 0 Adulteri, id est personae, quae adulterii secum invicem perpetrati reas se effecerunt (§. 13.) — etiamsi non adsint conditiones, quae illud matrimonii impedimentum dirimens juxta sanctiones canonicas efficiunt — Matrimonium licite contrahere non possunt. Idmodi tamen adulterii realitás per Judicium Criminale, vel per Sedem Consistorialem declarata sit, opportet; adeoque sola notorietas, aut etiam confessio conjugis privata et extrajudicialis prohibitionem civilem haud inducit. 8- 0 Procurator non potest pro alio Matrimonium contrahere, nisi sit ad id provisus speciali facultate C. R. Officii Locumtenentiae; item literis mandatariis, in quibus persona, quacum matrimonium intenditur, sufficienter determinata sit (§. 20.). 9- 0 Matrimonio sententia Judicis vel morte mariti soluto, vetitum est uxori praegnanti ante partum, et si de graviditate ejus dubium oritur, ante completum sextum mensem, ad novas nuptias transire. Si vero idmodi mulier citius copulari cuperet, et judicio artisperitorum graviditas verosimilis haud censeretur, tunc post effluxum trium mensium in casu primo C. R. Officium Locumtenentiae, aut si in loco talc non esset, Jurisdictio Comitatensis — in casu autem secundo tantummodo C. R. Officii Locumtenentiae indultum ad matrimonium elargiri potest (§§. 76. et 77.). Qui praedeductis prohibitionibus civilibus, demto puncto 5. superiore, contraveniunt, poenam (§. 35.) statutam, in stricta reclusione ad tempus trium usque sex mensium consistentem, imo pro re nata etiam graviorem incurrunt. Ut ergo tutissimo calle procedatis (juxta §. 21.) a copulandis desiderabitis : a) literas baptismales, nisi sponsi ex eadem parochia oriundi sint, intra cujus ambitum copulantur. b) testimonium de rite peracta proclamatione. c) de consensu patris, vel tutoris, vel curatoris, ac respecti vae civilis jurisdictiouis, in quantum tali egent, d) testimonium de licentia concessa, si sponsi sint jurisdictioni militari obnoxii. e) facultatem Officii C. R. Locumtenentiae, si matrimonium per procuratorem sit celebrandum. f) prohibetur parochus ad copulationem procedere , si aliquod impedimentum seu dirimens, seu impediens obmoveatur, donec re in apricum deducta difficultates omnes sublatae non fuerint, Adeoque personae ignotae authenticum testimonium super statu suo libero ; vidui, viduae literas mortuales defuncti conjugis; ad vinculum divortiati literas scntcntionales producant, est necesse, ut possint copulari. g) si alterutra pars conjugum dispareat, et remanens novas nuptias expetat, eadem ad Jurisdictionem civilem invianda erit, ut in ubicationom vel mortem disparentis conjugis inquiratur; nec citius ab copulationem Curatus procedat, quam conformi utriusque potestatis ecclesiasticae et civilis judicio disparens pars pro mortua declarata fuerit.