Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1856

n. De Dispensationibus. A) Impedimenta canonica tam impedientia, quam dirimentia matrimonium, a quibus dispensatio datur, deinceps quoque per potestatem ecclesiasticam relaxabuntur. (§. 36.). B) Quae parochus quoad proclamation es futuri matrimonii observare debet, ut huic legi civili satisfiat, ad ea potissimum reducuntur, quae hactenus quoque hac in re usu veniebant; eo excepto, quod si matrimonium post peractas trinas promulgationes non illico contrahatur, trina promulgatio non — prout hucusque — post duos, verum post sex menses solum repetenda sit (17.). C) Majorem mutationem subit praxis, quae circa elargiri solitas dispensationes in bannis viguit. Nimirum jus dispensandi in promulgationibus, ut adusque fuit, manet penes Ecclesiam. Siquidem vero lex (§. 14.) prohiberet, sine denunciationibus sponsos copulare, etiam potestatis civilis in dispensationem per Ordinariatum datam consensus accedere debet, (§. 38.) et hinc quotiescunque dispensatio talis necessaria visa fuerit, primo a jurisdictione ecclesiastica, et hac obtenta a civili quoque potestate petenda erit. Etquidem D) Si Dispensatio a duabus denunciationibus ab Ordinariatu obtenta est, sponsi pro consensu ci­vili ad comitatensem, si haec in loco est; secus ad processualem jurisdictionem inviandi erunt. Si vero in tribus promulgationibus obtineatur ab Ecclesia relaxatio, sponsi inviabuntur ad C. R. Locumtenentiale Offi­cium; in casibus tamen ocyorem copulationem urgentibus, v. g. si personae opinione communi pro conju­gatis haberentur (§. 40.), tunc jurisdictio comitatensis adeunda erit. Si denique opinione medici, vel alio­rum prudentium virorum et personarum, ob imminentem mortem, petendae a longinquo dispensationi tem­pus non supperteret, tunc parochus aut alter moribundo assistens sacerdos potestate mea, quam eidem pro hoc duntaxat casu delego, dispensationem a tribus denunciationibus verbaliter elargietur, simul tamen pro - cessualis etiam, et in hujus absentia localis jurisdictionis consensum impetrabit. Singulum autem idmodi ca­sum mihi referetis, ut realitás periculi cognita habeatur. E) Curae vobis erit, ut ad exigentiam legis (§§. 33. 40.), quotiescunque a tribus promulgationi­bus necessariam censueritis dispensationem, primum et ante omnia adjuret parochus in praesentia fidedignae personae sponsos super eo, quod ad suam notitiam, nullum inter eos intercedat matrimonii impedimentum. F) E tenoribus praecedentium punctorum animadvertitis Charissimi! omnem dispensationem cum minori, majorive difficultate et molestia conjunctam esse, eapropter opportune consuletis fidelibus vestris, si eosdem praevie semper monueritis, ut conformiter dispositioni Ecclesiae, nisi justae adsint rationes, semet promulgari curent. III. Circa Matricám Copulatorum. G) Praeter ea, quae hactenus matricáé copulatorum inscribebantur, e dispositione legis civilis matrimonialis insuper inscribi debet etiam nomen et cognomen, religio et conditio parentum sponsorum; porro religio et conditio testium; item nomen Sacardotis copulantis, etquidem nomen Parochi adminus ini­tio cujusvis paginae, Coopetatoris autem aut alterius Sacerdotis in singulo casu. Denique indicanda sunt etiam documenta, ope quorum occurrentes nefors obices sublati fuerunt, v. g. dispensatio in bannis, in im­pedimento canonico , aut civili prohibitione; consensus in matrimonium mmorennium; licentia militi con­cessa; etc. H) Si matrimonium contractum fuit coram Episcopo ipso, vel coram Sacerdote, qui immediate ab Episcopo delegationem habuit, tunc Parochus sponsorum proprius de contracto taliter matrimonio edoceri debet, qui illud in matricám suae parochiae praescripto modo inferre tenetur. I) Si Parochus proprius sponsorum sacerdotem alterum deleget, ad sponsos in alia parochia, ad quam neuter illorum pertinet, copulaudos, tam ipse delegans, ubi intellexerit intra octiduum sponsos copu­latos esse, in suae parochiae matricám , quam Delegatus in loco copulationis matrimonium hoc matricae inferet. K) Si matrimonium aliquod pro nullo sententia judiciali declaretur, declaratio haec nulli tatis adnotanda est, etquidem in matrica illius Ecclesiae, vel illarum Ecclesiarum, in quibus sensu superio­rum punctorum inscribi debet. L) Subditus austriacus, qui matrimonium extra fines Imperii contraxit, tenetur matrimonii sui inscriptionem procurare in matriculam illius parochiae, intra cujus ambitum domicilium figet. Atque haec sunt, Fratres et Filii in Christo dilectissimi! quae quoad legem civilem, novissime circa matrimonium latam, per summos apices vobis communicanda erant. Negotium hoc utique summa sem­per attentione prosequar, neque negligam ad vestram notitiam perferre, quae vobis necessaria vel utilia fore censuero. Imo illa etiam puncta, quae stricte ad sacra Judicia pertinent, subin vobis intimabo, in quantum nimirum eorumdem notitia necessaria erit, dum vos in vestra sphaera judicum munere fungi contigerit. Pro coronide anuncio vobis aliqua jam prodiisse opuscula, quae ad rectius intelligendam no­vellarem legem multum conferre possunt; etquidem lingva latina: 1) Lex civilis matrimonialis catholicorum in Imperio Austriaco brevibus notis illustrata pro usu et directione parochorum in Hungária et partibus eidem olim adnexis. In subsidium Sororum Mise­ricordiae Pestinensium. Pestini erga 24 xr. O

Next

/
Thumbnails
Contents