Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1856

Doctrina Ecclesiae catholicae est, causas matrimoniales ad forum suum pertinere. Christum Dominum, dum matrimonium ad dignitatem Sacramenti evexit, potestatem quoque de valore et conditionibus ejus­dem judicandi, non alteri, quam Ecclesiae suae addixisse, pro certo tenemus. Hinc factum est, quod Ecclesia catholica quoad res matrimonii sicut in plerisque aliis catholicis Statibus, ita in patria quoque nostra constanter in reali potestatis suae judiciariae exercitio fuerit, actuque permaneat. Sed vero in ita dictis haereditariis provinciis Austriae, facto Regiminis, potestas haec causas matrimoniales dijudicandi, ad Judicia civilia ante septem decennia devoluta est. Magni nominis Imperator Franciscus I. meditabatur quidem jam, nativum hoc jus Ecclesiae reddere, gloria tamen hoc salutare consilium in effectum deducendi, nunc gloriose regnanti Augustissi­mo Imperatori et Regi Apostolico Francisco Josepho I. reservata est, qui faustissimo sane eventu, cum sacra Sede Apostolica solennem Conventionem ineundo, Ecclesiae proprium suum jus reddere decrevit; ac per publicatam vigore Altissimi C. R. Decreti ddto 8-ae Octobris 1856, novam legem matrimonialem, magna cum nominis sui gloria, et ingenti omnium bonorum gratulatione, etiam de facto restituit. In horum sequelam, in toto latepatente Imperio Austriaco causae matrimoniales catholicorum ab Ecclesiasticis Judicibus cognoscentur, qui ad sacrorum Canonum normam, et cumprimis Concilii Tridentmi praescripta, de iis sententiam ferent, remissis ad secularia Judicia iis tantum rebus, quae civiles duntaxat matrimonii effectus adtingunt, nisi forsan Causantes etiam relate ad harum coordinationem in Judicium Sacrum compromitterent (§. 64.). Non absimiliter de Sponsalium existentia, deque effectibus quoad matrimonium impediendum, ab eadem ecclesiastica auctoritate erit imposterum Judicium proferendum. (§. 2.). Dum itaque Ecclesia Catholica rursum in exercitium nativi sui juris per totam Monarchiam Austriacam reposita est, uberrima nobis suppetit occasio, sicut Ecclesiae universae, ita in specie fratribus nostris, qui jure hoc a septuaginta circiter annis destituebantur, sincere congaugendi, piisimumque Suae Majestatis Sacratissimae consilium dignis laudibus celebrandi. Sicut interim praelaudata nova Lex Matrimonialis Civilis, quae cum 1-a Januarii proxime in­gruentis 1857-i anni die, vim obligantem nansciscetur, avitarum Ecclesiae de Matrimonio sanctionum vi­gorem restabilit: ita e parte alia, Constitutiones civiles in se continet, quae equidem relationem ad ip­sum matrimonii vinculum ceu ad Sacramentum non habent, ad ordinem nihilominus moralem conser­vandum, bonumque societatis promovendum, apprime conducunt, ac tum ideo, tum etiam ex eo, quod ipse Dominus nos per suum Apostolum ad obedientiam omni potestati praestandam instituat, ab omni­bus civibus Imperii Austriaci sancte observari debent, eo strictius, quod nisi sic conjunctiones eorum matrimoniales civiliter quoque licitae efficiantur, effectusque civiles sortiantur. Ad Vos jam nunc Fihi iu Christo Dilectissimi! praeferenter pertinebit, ut praescriptarum ha­rum legum exactam vobis notitiam paretis, ne secus vos legi deesse contingat; quod ut facilius vobis accidat, ego pro munere meo Vobis nonnullas inviationes in Domino dandas esse censui. Etquidem I. Personae, quae sine certis cautelis ad Matrimonium admitti hac lege prohibentur, sunt se­quentes: l-o Impuberes utriusque sexus; seu qui 14-um aetatis annum nondum compleverunt (§. 4.), ad Matrimonium admitti possunt, nonnisi impetrata dispensatione (§. 37.) Augustissimi Terrae Principis.

Next

/
Thumbnails
Contents