Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

ini, Corda nostra! — ego: humilis pater Vester, ut omnia ad majorem Dei Olo« riam — nostram et fidelium sanctificationem suscipiam; Vos dilecti filii vero, ut me praeeuntem intrepide secuturi, gloriam obsequii reportetis! — Paremus corda nostra imo vero desiderio desideremus! ut postquam in multis offendimus omnes, omnes publicam cum populo, Deo — Ecclesiae — et Principi per conspicua opera poenitentiae, in conspectu totius mundi catholici, demus satisfactionem; Dominum fusis lachrymis oraturi: ne tra­damur amplius in manus tribulantium nos, etiamsi insurrexerint in nos testes iniqui, et mentita fuerit iniquitas sibi. Caeterum oremus quam instantissime: ut Dominus dives in omnes benedicat conjunctioni, quam perfecit dextera Eius, — inflammet corda nostra super omnia in sui j amorem — reddat voluntatem promtam, viresque roboret ex Alto, quo omnia nostra im- - pendamus, imo nosmet ipsos superimpendere parati simus ad lachrymas Ecclesiae i Christi detergendas — iniquitatem e Sanctuario Domini expellendam — et populum ac- - quisitionis cum Deo — Ecclesia — Principe et secum ipso reconciliandum! — Sed orate i etiam pro me, ut accessus meus adsvos sit pacificus! — abundet non sermone tantum, sed virtute et spiritu sancto et plenitudine multa! — Adstringo ergo Vos vice pri« • ma pectori meo Filii charissimi! et elevatis manibus primitias benedictionis paternae 6 dilatato per dilectionem corde Vobis omnibus in nomine Domini Nostri JESU Christi i peramanter impertior! — ut sitis benedicti in ordine sacerdotali! Quinque-Ecclesiis a festo SS. Ap. Simonis et Judae 1849. Episcopatus Nostri anno 22 — Quinque-Eccle- -i siensis undecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents