Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

112. Prim. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Dum Archi-Episcopale una Primatiale munus, quod inscrutabili divinae providentiae decreto humilitati meae obtigit, hodierna die solemniter capessivi, desiderio desiderabam omnes Vos, Fratres et Filii charissimi! ceu fideles meos in perarduo munere pastorali comministros coram cernere, ardentissimo paternae dilectionis affectu amplecti, et cordialibus exuberantis gaudii verbis affari, salutare. Caeterum quum plurimos officii sui sacri ratio , non paucos difficillimae brumali hoc tempore peregrinationis molestia prohibuerint, quominus coram adsint, et vocem Patris eosdem salutantis, monentis, exhortantis audiant, eapropter quae ad praesentes viva voce direxi paternae dilectionis, pastoralis sollicitudinis verba, haec typis excusa Vobis quoque submitto, ut eadem legentes et relegen­tes profunde cordibus Vestris infigatis, et „quemadmodum accepistis a Nobis, quomodo oporteat Vos ambulare et placere Deo , sic et ambuletis , ut abundetis magis spiritu Christi — et „nolite conformari amplius huic saaculou, tantis calamitatibus Ecclesiam et patriam involventi „sed reformamini in virtute sensus Vestri I4* Hac eadem occasione submitto Vobis litteras pastorales vernaculis linguis conceptas, et ad fideles Vestros directas in tot exemplaribus et linguis, quot et cujus labii Parochias Districtus Vester numerat. Vestrum erit easdem sive ad unam, sive ad plures vices e Cathedra publice coram collectis pro divino olficio fidelibus perlegere, ubi opus fuerit explicare, imo si opportunum id videbitur, singulis etiam fidelibus domi relegendas tradere , omnique opportunitate contentas iisdem ideas, obtutus et monita inculcare, explanare, et propagare. Quum denique ad ipsum occepti per me Archi-Episcopalis muneris exordium scire debeatis, (piis negotiorum dioecesanorum cursus abhinc sit futurus : hoc respectu eam hisce recipite inviationem, quod ego quidem cujusvis ad me dirigendum recursum lubens recepturus sim, eousque tamen, donec specifice alium Ordinem in fovendis cum Officio Dioecesano correspondentiis non determinavero, praxim hucdum observatam ordinarie porro quoque sectandam habeatis. — Item , quidquid piae memoriae Praedecessores mei circa cultum divinum, periodicas relationes, rationes Ecclesiarum, congregationes districtuales, habitum clericalem, scholarum directionem , aliaque totam Archi-Dioecesim respicientia in Domino constituerunt, usquedum mentem meam super iis uberius declaravero, accepto, ratihabeo, et Vos Dilectissimi! ad eadem sancte observanda paterne invio et obligo. — Domine JESU! Tu scis, quia amo Te ! ama et sanctifica eos, quos dedisti mihi! — infunde cordibus eorum in me dilectionem, ut conjunctis per charitatem cordibus, unitis viribus omnia ad majorem Tui Sanctissimi Nominis gloriam agamus! — Strigonii in Epiphania Domini 1850.

Next

/
Thumbnails
Contents