Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

JOANNES BAPT. SCITOmKY f 3BSJ INAtUl'uBiKa* DEI ET V POSTO MCA E SEDIS GRATIA IMPIMWTO INSIGNIS ORD. S. STEPHANI REGIS APÓST. COMMENDATOR. PRAECONISATUS ARCHI-EPISCOPUS STRIGONIENSIS. IMH HlESÄBlÄi Will S. CAES. ET REGIAE APÓST. MAJESTATIS ACTUALIS INTIMUS CONSI­LIARIUS, A A. LL. PHILOSOPHIAE AC SS. THEOLOGIAE DOCTOR, A Venerabili Clero Saeculari et Regulari Archi-Dioecesis Strigoniensis Salutem in Christo JESU! Jiam Roma nuncia venerunt! — quae humilitatis meae, e sutfraganea hac Quinque-Ec- elesiarnm sede etiam per novissime asservata in honorem s. Mauri Conf. Pont, saecu­lo undecimo Episcopi beatiticationis solennia, multum gloriosa, ad Cathedram Metro­« politanam Strigoniensem, Primatiali Dignitate conspicuam, translationem, voce uni­versalis Ecclesiae Catholicae Pastoris probatam referunt. — Domine! Tu vides animam meam, — quia ad nuncium hoc humiliatus sum nimis, — cor meum conturbatum est — et tota die contristatus gradiebar! — Sed quis potest Tuae resistere voluntati, si credit - in manu Tua esse cor Regis nominantis, et Summi Pontificis confirmantis?! Fiat ergo voluntas Tua! — portio mea erit Domine, custodire legem Tuam! — Adeoque Vos Venerabiles Fratres et Filios! quos mihi Pastor aeternus Christus Domi­nus in futurum gubernandos, et laboris perardui cooperatores offert, inter castissimos amplexus a longinquo alloqui et adsalutare festino, cum Eodem Principe Pastorum dicens: Pax Vobis! ego sum, qui divina legatione fungar inter Vos — Vos autem eritis in posterum per Deum genus illud electum, quod voce virtutis — et vitae meae sacerdo- •) talis exemplo in gentem sanctam, in aedificationem — ampliationem Corporis Christi, in viros perfectos, atria Domini odore Sanctitatis perfusuros, formandum erit, — eri- • tis corona capitis mei eo gloriosior quo magis perculsi vocationis sacerdotalis sancti­monia, viribus unitis, gladium salutis, quod est verbum Dei pro Deo — pro Reli­gione — Rege et obedientia stringere parati fueritis; — eritis totum vitae meae ad oc­casum properantis solatium! iterum ergo dico: Pax Vobis! Ast Meditemini quoque, quia Manus Domini conjunxit Nos! siquidem quod [ Tgavit voce apostolica beati Petri successor in terris, ligatum est hoc Omnipotentis dextera in Coelis, nullis humanae sapientiae argutiis — aut potentiae terrenae assulti­bus vel impietatis procellis citius ac vitae termino dissolvendum! Hoc catholicae verita­tis scuto protecti, paremus, imo iterandis per vices excitemus piis suspiriis Dilectissi-

Next

/
Thumbnails
Contents