Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 8 — supstitutionis adyta patefacere quamquam viris in omni militiae disciplina exercitatissimis, quorum divino consiiio et virtute, et togati et sagati tuto latore poterant. Ad superiora namque evocato Magnifico ac Illustrissimo Domino, domino Stephano Török cuius virtus, zelo religionis non solum eorum homi­num, qui tunc fuerunt, sed etiam omnem antiquitatis et secuturae posteritatis memóriám ante ibat et ante ibit : continuo a subingredientibus quibusdam impostoribus, directio summae rerum ad heterodaxorum devoluta, et translata est. Unde demum non leve detrimentum, et tumulus non imus imminutionis, quoad libertatem ecclesiasticam accidit : quamvis enim ecclesia Dei cum sit immortalis et indefectibilis, ac proinde earn in unius vel alterius mortalis an ima consistere non est putandum : tamen quatndiu fata praememoratum virum lllustrissimum superstitem esse sinebant, tamdiu ecclesiae liaec ad stuporem et invidiam, vigebat, crescebat, et adolescebat : ita ut tunc vere dicere licebat illud poetae ecclesiastici : Nunc lapides viví pacis compage ligantur, Inque pares numeros convenit una domus. Claret opus Domini et totam constrint aulain Effectumque piis dat studiis hominuni. Horum perpetui decoris fructura manebit Auctor si Dominus protegat atque regat. Sed eheu ! illo exstincto quae commutatio? quae subversio iuris divini atque liumani contigit, iam tum cernere erat, viris religiosis summotis irreligio­sos succedere, pudicis sublatis, petulantes regnare ; fidelibus exclusis infideles superare. Quid enim commemorem ? Nonne ab illo tempore viri strenuissimi, quorum aetas ad scientiam rei militaris, non alienis praeceptis, sed suis imperiis, non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis est transacta : posthaberi caeperunt, quibusdam ignavis et purpuratis thraseni­bus, qui omnem suam industriam 1 cochleae in contractibus trapesitae. Quis non toto spiritu effervescat ? Cum videat se a talibus oppugnari, qui sunt ad intelligendum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbien­dum Tauri, ad consummendum Minotauri. Qui spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempóra certius amant, ignavia conscientiaque pariter trepidant, lam rebus Antichristi ad perniciem huius ecclesiae sic constitutis ; nonne aperte ipsam ecclesiam Dei petunt? nonne fundamenta verae fidei convellunt? nonne igne et ferro in innocuos Christi fideles debacchantur ? vel saltern 1 Egy levél hiányzik. Ezt a levelet, valamint a következő beszédekből hiányzókat, legnagyobb valószínűség szerint, öntudatosan semmisítette meg az az ismeretlen kéz, kitől az összegyűjtés és bekötés származik, mert úgy ezt, mint a többit is ott nélkülözzük, ahol közelebbről lenne szó, a pápai egyházra vonatkozó dolgokról, amit mindenesetre csak saj­nálnunk lehet. #

Next

/
Thumbnails
Contents