Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

mecum rccolligite superiores annos, vei etiam modernos, quae enim caedes fidelium per hosce annos ? nisi per hos facta ; quae subversio - iuris diviui ac humani ? nisi per hos perpetrata ; quae vexatio miserorum civiuin et afflictarum matronarum ? nisi per hos exantlata ? qui exedendant domos pauperum et viduarum ? nisi hi : qui direptionem et depraedationem älieni boni impuno tulerunt ? nisi hi. Qui crudeliter concives suos, vinculis ac car­ceribus excruciatos superstitiosos esse voluerunt ? nisi hi. Qui non solum ad negligendas, sed etiam perfringendas et vertendas leges patriae afflictae valuerunt? nisi hi. Qui, quorum furori, quominus verum Dei cultum funditus exstirpent, non aliqua bona mens ; sed fortuna et ecclesiae, et dextra altis­simi obstitit ? nisi hi. Etenim nullus dubito, quin ecclesia Dei sibi illatam contumeliam, et nunc et olim horum furori et amentiae imputarit: quae cum his sceleratis sic agit, et quodam modo tacita sic loquitur : Viscera mea tormina et cruces per vos consumpserunt, ventrem meum depraedatio a vobis illata evacuavit : manus vincula a vobis nefario ausu iniecta coarctarunt : pedes evangelii choturno succinctos pedicae et carceres a vobis machinati retardarunt; pectus Thorneo iustitiae armatum, a vobis denudatum, caput galea salutis tectum, nulio honoris habito respectu conquassatum. Haec quamquam ferenda 11011 fuerant, tamen ut potui tuli. Nunc quoque me totam esse in metu propter vos, non possum diffiteri, quicquid increpuerit falso nominatos catho­licos timeri ingenue fateor, nullum enim video consilium iniri posse contra me, quod ab i Horum scelere abhorrent. Quamobrem domine Jesu protectio­nem mei suscipe, et inimicorum meorum timorem mihi eripe, si verus : (quod non putem) ne opprimar ; sin autem falsus ut aliquando timore desinam. Haec cum ecclesia Jesu Christi sic recognoscat, quis unquam Anti­christi asseclas a suspicione tyrannidis liberabit ? quis illis in hoc negotio album adiecerit calculuni ? nisi particeps eiusdem facinoris. Secunda pars. Habetis auditores tyrannidem Anti Christi, ambitione populari, super­stitione clericali, persecutione ferali sponsam hanc Jesu Christi opprimentem : nunc speculatorum socordiam multum nitori ecclesiae incommodantem cogno­scite: Mihi vero absit, vel piorurn reformatorum negligentiam velle coarguere, quod industria ex tenebris densissimis papatus educti sumus, et evangelicae veritati associati : quos revera constat, magna contentione, magno spiritu regnum Dei astruxisse, quos revera constat maiores nostras ex regno teneb­rarum evocasse, et peculio Dei ascripsisse. Absit etiam iis aliquam neglecti officii maculam aspergere, qui ineunte hoc seculo, ferventi zelo felicibus auspiciis coepta reformationis fundamenta feliciori successu consolidarunt et confirmarunt. Cernere enim erat tunc temporis heroicum illorum virorum in stabiliendo regno Dei spiritum ; nam cum ante ecclesia reformata Papensium, propter iniuriam temporum, duabus tantum columnis, a primis reformatoribus

Next

/
Thumbnails
Contents