Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909
I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele
— 21 — et fraudulenter agemus ? num ipsum deripicmus ? Aeterna Dei mandata, non unius seculi spacio terminanda, sed ad omnem ambitum temporum extendenda. Cum in lege sua (Exod. 20:5.) Dominus idola, adorari aut coli vetuit, hoc capite totum ilium externum cultum complexus est, quem deferre impii suis idolis solent. Nam et verbis quibus usus est, ea inest proprietas ; quorum alterum honorare, alterum incurvari significat, et earn adorationis speciem notatam esse constat, qua lignea, lapideave simulacra corporis gestu coluntur. Haec itaque interdictio circumsonare debet aures eorum, qui non solum in ligno, aut lapide, gentium instar obstupescere solent, sed etiam eorum, qui profanam earum stoliditatem imitati, coram simulacris se-se honoris causa prosternunt, aut nudato capite, genu flexo, tacita precularum de murmuratione aliquam observantiae significationem exhibent. Atque hoc magis, quod ubi Deus puros sui adoratores describit, ab hac nota eos designat : 1. Reg. 19.18. Servabo — inquit —, mihi septem millia virorum. Quid ? an quorum corda non sunt vanitate ac mendaciis Baal infatuata? non id modo: sed quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et quorum ora non sunt osculata manum eius. Eodemque alibi symbolo; cum agnoscendam omnibus et coelestibuS, et terrestribus et infernis suam maiestatem affirmat, agnitionem ipsam exprimit: Mihi — inquit — curvabitur omne genu, et omnis lingva in nomine meo iurabit. Esa 45:25. Quo contra efficitur, simulachrum ab iis Dei religione consecrari, qui ullo corporis gestu eius cultum significant. Neque ad eorum convincendam praevaricationem interest qua id simulatione faciant. Idolum enim quicumque est aliqua venerationis specie prosectus, utcunque sit animo persvasus, Deum esse consessus est. Divinitatis autem nomen qui idolo tribuit Deo sustulit. Sed ne in adorandis statuis, qui caput duntaxat aut genu abstineret, ideo se perfunctum existimaret, plurima addidit Deus praecepta de ceremoniis cancte custodiendis, de viis gentium in totum fugiendis. Apud prophetam (Esa : 52. 11.) uno verbo pronunciavit, quam procul ab omni impietatis communicatione abesse populum suum vellet, cum Judaeis Babylonem deportartis omnino interdixit, immundum ne attingerent. Quid quaeso illa Judaeis in lege praecepta observatio spectabat : ne aurum vel argentum egentium sculptilibus appeterent, ac inferrent in domos suas, sed quasi sordes ac spurciciam abominarentur ; nisi ut ad detestandum id omne, execrandum que quicquid idoli nomine semel inustum fuisset, eos institueret, quo facilius ab omni superstitionum immunditie ahhorrerent. Quod si tanta externae professionis synceritate religionem suam, obscuram adhuc et figuris duntaxat adumbratam, sub veteri testamento coli voluit Deus : quanto id christianae ecclesiae fuerit verius praestandum : cui ipse per unigenitum filium dum apparuit, sapientiae mysteria late reseravit, et toto veluti ambitu veritatem suam illucere fecit? Idque ipsum apostolorum doctrina confirmare promptum est. Nam argumentum, quo Paulus adversus fornicationem utitur, quando huius quoque loci propriam habet rationem,