Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 22 — hue accommodare minimé absurdum ent. Nescitis — inquit — corpora vestra, membra esse Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra scort.i ? Absit. 1. (Cor. 6:15.) Sic et ad eandem formám nobis ratiocinari licet: Membra nostra cum Christi membra sint idolorum cultu, vel immundis superstitionibus foedabimus ? At quid hoc fuerit, nisi vel Christi gloriam tali subiieere ignominiae, vel corpus nostrum a Christi corpore abscindere, ut cum idolis fornicetur. Quam vero praeeeptionem demum subiieit, ad omnem externam rnode­rationem generalis est, ut corpus nostrum meminerimus templum esse spiritus saneti, nos non esse nostros ; emptos enim esse pretio magno, idcircor portandum et glorificandum Deum in corpore nostro. Ecquid vero elucebit e corpore nostro gloria, si inter sacrilegiorum sordes provolvatur? Ecquid sacra templi Dei sanetitas conservabitur, si alienis profanisque ritibus pollua­tur. Verum si qua alia in parte vehemens est ad officium cohortator Paulus, in hac maxime causa vehementiae suae nervös omnes contendit, dum christianos admonet, ne quid in hominum oculis fidei suae confessione indignutn, pravas ceremonias usurpando, prae se fereant. Quo enim obsecro spectai gravissima cohortatio. Cum inquit alibi (2. Cor. 6 : 14—16) : Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim partieipatio, institiae cum iniu­stitia, aut quae pars fideli, cum infideli ? Quae societas luci cum tenebris ? Quae concordia Christi cum Belial ? Quis porro consensus templo Dei cum idolis ? Vos enim estis templum Dei, sicut dicit : Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos in ambulabo, et eos ero illorum Deus, et erunt mihi populus. Quid poterat, pro re qua de nunc agimus dici oppositius, cum praeser­tim impietates praefatae, unde dehortamur, mirum est quantum ibi praedorni­nantur, ut hoc vel saltern in unico missae sacrificio omnium abominationum capite, altius contemplanti per quam erit manifestum. Exempla vultis confessorum veritatis adducam ? Tres illi Danielis comites, quanti foret ab agnita semel veritate desciscere docuerunt, quibus corpus accensae fornacis flammis absorbendum crudeliter tradere, levius visum est, quam paululum coram statua poplitibus regis oculis satis facere. Quorum nos aut insaniam rideamus, quod nulláin adeo ob causam potentis­simi regis iracundiam in se magno capitis sui discrimine, inflammarint, vel exemplo discamus, externae quoque suseeptaeque in hominum gratiam idolo­latriae gravius omni morte esse piaculum. Quare cum e duobus eligendum esset alterum, aut ut excusso Dei timore scelerato edicto obsequerentur, aut homines se prae Deo contemnere palam declararent, notum esse regi voluerunt, quod eius non colerent Deos, nec quam erexerat statuain adorarent. Huc accedit illustrissimum quoque exemplum Eleazari, de quo Machabeorum narrat história, (2. Macc. 6.) illius item, qui ibidem refertur mulieris cum septem suis filiis. Omnes cum pauxillum suillae carnis gustando, vitáin redimere possent, extremos subire

Next

/
Thumbnails
Contents