Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909
I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele
— 14 — exerescebant. At postquam instigante satana, hie puleherrimus consensus pessumivit quae commutatio? quae afflictio ecclesiae cur incubuit? multa per omnem modum, sed illam commemorare consulto supersedeo, lie in gravissimo vestro dolore aliquid ultra modum agere videar. Tantum illud dicam quod odii suspicionem haud tollere ullo modo potest: Annon satis osores et inimicos ilii sese ecclesiae declarant? quibus cum ad mala impendentia cavenda, tum ad futura bona procuranda, a Deo optimo plus sapientiae et experientiae largitur ; quam in numeris aliis de plebe, tempore tarnen angustiae, cum vel ipsa consilia miseros et inexpertos homines deficiunt, neque consulendo, neque salutaria monendo praesto sunt, tantum abest ut aliquid boni allaborando consilii egenis impertirent. Satis hoc opinor odium mutuum declarat ecclesiae nostrae civium, ego enitn non solum istos ecclesiae odio flagrare reputo, qui aperte ipsam ecclesiam omni dolo et machinationibus oppugnant; sed etiam eos, qui etsi opere nihil mali ad corruptionem moliuntur; tamen cessatione boni nihil ad conservationem conferunt, quoniam non solum iste est osor boni, qui quantum in se est, bonum destruit et corrumpit; sed etiam ille, qui quantum in se est, bonum non promovet, sed inani metu et annorum negotiorum praetextu in medio deserit. Cum ergo vires humanae ad perditum florentissimae olim huius ecclesiae satis potentes, ad conservationem impotentiae, ad depressionem satis celeres, ad promotionem segnes, ad eversionem audaces, ad promotionem minimé sequates : Deus ter et amplius maximus supplicibus votorum nuncupationibus rogandus, ut Antichristo piorum inimico, sanctorum hostes latrone ecclesiae, aeternis suppliciis vivo mortuoque mactato velit suam ecclesiam inculpatam et illabatam sibi asserere, ministrorum eiusdem ad verani pietatem exercere et membra in omnem sanctitatem compingere, ut domum earn ecclesiam quam Jesus Christus verae pietatis professione pulcherriman florentissimamque esse voluerit, haue a perditissimorum hostium spiritualium pariter ac corporalium nefaris scelere, in perpetuum defendat. Dixi. 2. Rövid tanács a jó cselekedetek szükségességéről, melyben előadja, hogy mindenkor készséggel meg kell hozni minden áldozatot az Isten dicsőségére. Fel kell ruházni a mezíteleneket, fel kell emelni az elesetteket, ki kell szabadítani a foglyokat; mindenkinek kötelessége az árvák táplálása, az özvegyek oltalmazása, de mindezeket mostanában kevesen teljesítik, az emberek nagyobb része elmulasztja: sokat Ígérnek, de semmi jót nem cselekesznek. Oratio necessitatem bonorum operám breviter svadens. Ea tandem aliquando Spectatissimi vei ignavia ecclesiasticorum, vei occulto Dei iudicio, ingratitudinem populi ex tenebris Papatus