Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 15 — evocati, et "per industriain primorum reformatoruin regno Dei ascripti, asso­ciati et aggregati, ulciscente, emersit facies ecclesiarum orthodoxaruin : ut iam hoc seculo satis habeatur, nomen dedisse Christianisino, satis habeatur quen­quam ritibus reformationis initiatum esse, satis habeatur committendo enor­miter non peccare, interim vero omittendo Studium bonorum operum, negligere contemnere. Hinc est, quod hodie reformationis professor magis contem­plativae vitae cum hypocritis et diabolis, quam activae cum sanctis et angelis deditos esse videas. Hinc est summorum et infimorum in bene agendo, torpor et segnities. Contemplabere quaeso homines de pleba eos deprehendos, naturam bonae et beatae vitae propter ignorantiam ne cognoscendo quidem assequi posse, tantum abest ut operando, ita ut hac in parte extra spem salutis positos, prae his beatiores dicere posses, quorum nonnullus de bene­ficentia in hunc modum scribit: Liberale officium est beneficium serere, ut posses meiere fructum. Contemplabere quaeso qui se primos et praestantiores inregnalibus esse voluni : eos deprehendos (Augustini verbis utar) ut magnifice de fide disputare, sed impie vivere, etsi non committendo, tamen omittendo. Cui malo si quam potere consilii medicinám impraesentiarum affero, nee dubito me hac in parte apud cordatos et sapientiores fructu consilii cari­turum, cum ea praecipue sim expositurus, quibus Christianae religionis prora puppisque continetur. Dicendum enim est de operum bonorum in Christiana ecclesia necessitate, quorum necessitatem sapientissimus toto orbe Salomon hoc elogio insignit: Eccl. 12:15. Summa res est: Deum ipsum reverere et praecepta eius observa, quia hoc est totum hominis. Recte igitur fecentis, si mihi breviter dicturo aures benevolas accommodaveritis. Necessitas ergo operum urgenda. At quorum opera? Non tam inter­norum, quibus unusquisque sibi a Deo bona impetrat: ut sunt orationes, Studium charitatis, pacis, lenitas placabilitas : etc. quam externorum, quibus bona et utilia aliis procuramus, ut sunt gloria Dei promoventia proximorum necessitate sublevantia in oculos incurrentia bona, ilia enim satis procuiusque indigentia a quolibet curantur, cum unusquisque sibi proximus: haec vero negligentius, cum res et personas extranos positas concernaret, omnes enim sibi melius malle esse quam alteri, proverbio circumfertur. Et quonium scopus et finis propositus actionum et operationum in vita christianorum est gloria, Dei commodum sui, emolumentum proximi, omni conatu incumbendum ad Studium bonorum operum, animusque christianorum ad recte agendum, inflammandus, excitandus his enim finibus innixa bonorum operum ratio, plenis velis remisque omnem sibi conciliat bonitatem, siquidem intuitis finis honesti cum aliis circumstantiis coniunctus non leve pondus adiicit bonis operibus iuxta illud Salvatoris: Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profért bona. Matth. 12. 35. Ex bono thesauro cordis, quid aliud ? nisi ex animi recta intentione. Sed ne videamur gratis sumpsisse id quod firmis astruendum rationibus,

Next

/
Thumbnails
Contents