Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 12 — tradidit? nun putem. Ernbescat ergo tani effrons audacia, quae exercitium ecclesiasticae disciplinae connectit cum magistratu christiano. Imo vero: si cvangelicae veritatis confessores haberemus magistratiis, facilius censura cccle­siae careremus, tum enim authoritate istius homines in officio suo permanerctit. Nam magistratus malis operibus ad terrorem positus, non frustra gerit gladium. Quid amplius nonne instituta divina suam vim et efficaciam obtinent, vei in ipsis infirmis vasculis, modo rite adhibeantur? Nonne Paulus thesaurum testa­ceis collocatum decet, ut huius potentiae supereminentiam non hominum vicibus, sed potentiae Dei ascribat. Verba et instituta Dei, nunquam ad Deum irrita redeunt etiamsi humano destituantur patrocinio, etiamsi clicntelis homi­num non seventur, ipsa sibi firmissimum praesidium subministrant iuxta illud poetae: Vi propria nituntur opis haud indigna nostrae. Tertia pars. Ac ne illud quidem mihi negligendum puto, quod mihi extremum proposueram auditorum nempe somnelentiam. Atque in hac parte non tan tum copia, quam modus in dicendo mihi quaerendus est, dicendum enim de foecunda malorum segete, siquidem latius opinione hoc malum dissetninatum est, non solum domestica mala, quibus quotidie colluctamur, sed etiam externa omnia, hinc sibi originem, quid dicam originem? imo omne argu­mentum et nutrimentum accersunt, et brevi complementum quoque sortiuntur, ni Deus hanc auditoribus nostris excutiat. Illud vero me meminisse, vei propter impendentia mala tacere non potuisse ad demonstrandam segnitiem sufficiat, quod vulgo de universi regni Hungarici corruptione iactatur: Lon­gum consilium privatum commodum, mutuum odium perdidit regnum Hungaro­rum. Cum ergo ex universali ad particulari naturalis est sequela, easdem causas imminutionis ecclesiae Papensium non inconvenienter assignavero, et confidenter dixero: Longum consilium, privatum commodum mutuum odium perdidit ecclesiam Papensium. Quid enim quaeso charissimos nobis fratres a communione nostri abstraxit? nisi quod consiliorum nullum unquam modum statuimus, sed perpetuo consilia agitabamus sine ullo effectu, ad eorum qui afflictabantur miserias tantum abest, ut condoluissemus, quin potius verius dixerim conni­vebamus. Quid nos a loco cultui divino destinato, ad hunc usque diem orbatos tenet? nisi quod Amplissimi nostri amore secularium plus aequo praeoccupati, nunquam tantum zelum gloriae Dei promovendae habere potue­runt, ut posthabito rerum nundanarum commercio, spiritualium desiderio se totos manciparent. Intima cogitationum Deus noverit, sed multos ex hoc numere etiamnum reperire posses, qui vellent potius, cum impiis Qadarenis evangelicam veritatem, eiusque praecones, ad ultimam usque Thülen et extremos Garamantas ablegatos, quam eorum, vel protegendorum, vel promovendorum

Next

/
Thumbnails
Contents