Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909
I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele
— 10 — introductis . . . evangclii pura praedicatione et legitima sacramentorum administratione niteretur: tunc tandem opera illorum clamoruni virorum tcrtfam quoque columnam, nempe ecclesiasticam disciplinam, per censuras ad peccata cavenda, scandala ex ecclesia Dei collenda, personaliter applicantem recepit, suscepit. Hae diseiplina sacra tunc et fideles in officio continebantur et errantes in grémium ecclesiae revocabantur : hoc iugum Jesu Christi tollebatur, diaboli excutiebatur : evangelium Christi efficaciter ad resipiscentiam praedicabatur: traditiones liumanae deprimebantur. Sacramenta symbola gratiae ad fidem confirmandam impertiebantur : fomenta impietatis extingvebantur ; adeo, ut tunc totus Christus, totum regnum Dei, totumque eius evangelium in medio fidelium regnabant; nec erat qui huic divino instituto clam vel aperte contumax contradiceret, ad stuporem enim et invidiam numerus fidelium in melius quoad cognitionem et praxin proficiebat. Huic divino instituto V. C. in initio huius seculi hac in ecclesia sedem et domicilium paraverant. Quare non est quisquam, qui his benefactorum praemium non tribuerit: ut et illis dignam inusserit reprehensionem, quorum culpa hoc glorioso regno Christi spoliati sumus. Postquam enim speculatores quoad morum disciplinam officio suo deesse coeperunt : nec in specula Domini consistenter quod viderunt indical'unt; neque obtestationi Paulinae ullum locum reliquerunt (qua Timotheum per illustrem Domini adventum obtestatur: Praedica — inquit — sermonem illum, insta tempestive, et intempestive, argue obiurga exhortare in omni patientia et doctrina : sed vel propter timorem aut amicitiam secularem, vel famae et honoris incolumitatem manifeste sceleratos arguere neglexerunt, ad eosque seperandos potestate clavium a Christo, omnibus ecclesiae verae ministris concessa non usi sunt) fatalem quandam calamitatem cum imminutione ecclesiae nobis incubussi experti sumus: experti sumus o nimium ; gloriosam et immaculatam Christi sponsam sceleribus hominum offensam, suam pulchritudinem in conspectu peccatorum velare cupientem, iam tum evanescere caepisse; hinc enim manifeste sceleratorum, illinc occulte peccantium contumeliis officiebatur : hinc apostatarum illinc haeresiarcharum sarcasmis proscindebatur. Hinc praelatorum, illinc subditorum ingratitudini premebatur. Hinc secularium, illinc spiritualium privilegio fraudabatur. Quo etiam sunt illi speculatores maiore odio et reprehensione digni, per quorum injuriam haec politia ecclesiastica intercidit; siquidem illi non curanter mandatum divinum; quod sic eos alloquitur apud prophetas: super ascendetu qui evangelizas Syon. Exalta in fortitudine vocem tuam, et noli tiinere : Accinge lumbos tuos, surge et loquere ad eos ne formides a facie eorum, nec enim faciam te timere vultum eorum, sed quibusdam minis et in speciem auditorum offensionibus territi verbum veritatis, etsi ore praedicarunt, tarnen opere non promoverunt. Mali et iniqui servi, cur non magis pertinuerunt prineipem prineipum, regem regum, dominum dominantium, qui per profetas pastores tepidos hunc in modum increpat : Non ascendistis