Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1903
II. Széttekintés kollégiumunk könyvtárában. Borsos István
— 42 misimus fìdedignum, coram quo idem homo uester terram Georgii filii Anclree de Kueskal, quem uestra munificencia in regales transtulit servientes, a terris Wduornicorum de Kueskal separaret, qui denium ad nos rediens curri eodemnobis retulit, quod cum terra dicti Georgii mixtim cum terris Wduornicorum existat ab eisdem sub rectis metis nequiuit separari, set numero centum et uiginti iugera continentem terrarum archiabbatialium, quorum octuaginta sunt fymata, de quibus duo iugera existunt in prato magno, et octo in loco qui dicitur altholteluch, et duodecim in Huzeuteluc, et iuxta viam qua itur de ecclesia sancii Vyti ad monasteri 11111 de Almad, octo iugera quae contingunt ipsam viam a parte occidentali ipsa terra remanente, et parumper procedendo iuxta eandem viam et eadem parte in loco, qui dicitur Sukoro sunt tria iugera ipsam viam simili contingentia et eadem iugera contingunt tria iugera venientia ab aquilone, et in eadem terra termanentia. et in fine diuorum triuin iugerum ab aquilone sunt duo iugera, cum tribus iam dictis iugeribus viam per quam itur de Heney ad Thopolcba contingentia et prope virgultum rotundum sunt sex iugera eandem viam contingentia et ultra ipsam viam tria iugera ab aquilone vineam ipsius Georgii tria iugera continentem contingentia ab occidente, cuius vinee una pars ad aquilonem tendit, altera ad meridiem et in fine ipsorum trium iugerum ab occidente sunt tria iugera, ab oriente vineam monasterii de Almad contingentia et vineam ipsius Georgii, cuius vinee duo iugera continentis, una pars a meridie vineam contingit monasterii antedicti et praeter liane iuxta viam praedictam qua itur ad monasterium duo iugera ex occidente vineam ipsius Georgii unum iugerum continentem et ab occidente vineam Michaelis contingentem contingentia. Deinde procedendo ultra viam qua itur ad monasterium de Almad iuxta erde viam sunt tria iugera ab oriente terram Nicolai contingentia et iuxta eadem unum iugerum contingens viam ex meridie qua itur ad Heney. Item in loco qui dicitur Kuesteluk sunt quatuur iugera, ab occidente ipsam contingentia. Item in loco qui dicitur thodalya, sunt septem iugera, et in loco mieltu uocato sunt septem iugera contingentia ab oriente fluuium qui fluit de Heney, et iuxta eundem fluuium supra procedendo sunt tria iugera et iuxta eadem est molendinum ipsius Georgii iuxta terram ab oriente monasterii de Almad, et praeter banc iuxta eundem fluuium sunt quinque iugera sub silva erde Georgii quatuordecim iugera continente et sub eadem situa molendinum et fenetum ipsius Georgii quatuor iugera continens in loco qui dicitur tsurdaskuta et prope ecclesiam sancti Vyti, sunt duo iugera, quae ab occidente tendunt ad monticolam Sancti Wyti, ab oriente vero contingunt terram monasterii de Almad. campestria vero sunt quadraginta iugera, quae sita sunt in locis diuersis, mixtim sita inter terras nobilium et Wduarnicorum de Kal et monasterii de Almad. Habet etiam idem