Mezei Zsolt (szerk.): Istennek, hazának, tudománynak. Tanulmányok a 95 éves Nádasdy Lajos tiszteletére - A Pápai Művelődéstörténeti Társaság kiadványai 19. (Pápa, 2008)
KÖBLÖS József: Szapolyai István nádor Pápán írott végrendelete
ibidem fratre Michaele ordinis Carthusiensium, fratribus Demetrio et Johanne ordinis sancti Francisci de observancia, Petro plebano de Karom, Bartholomeo de Kezy, capellanis meis, Michaele Bodo et Thoma Thorday. Item post predictum testamentum meum, cum sepius in graves infirmitates corporis recidivassem, tandem placuit Altissimo, ut jam ad extremam devenissem corporis egritudinem, itaque prescriptum testamentum meum per omnia in suo vigore relinquerim, tandem de aliis rebus meis a Deo mihi collatis tale facio testamentum: Imprimis ex omnibus tricesimis mihi pro certa florenorum auri summa, quam ego cum maximis serviciis meis acquisiveram, impignoratis et inscriptis, de quibus eciam antea Maiestati Regie, necnon dominis prelatis et baronibus ac regnicolis viginti milia florenos auri relaxaveram, nunc ultra illum iterum Regie Maiestati decem milia, dominis autem prelatis et baronibus item regnicolis similiter decem milia florenos auri relaxo, supplicans Maiestati Regie humiliter et devote tanquam domino meo graciosissimo, dominos autem prelates et barones ac regnicolas rogans diligencius, quatenus dignentur habere memoriam serviciorum meorum et fratris mei pie memorie dudum defuncti, que nos penes Sacram Coronam huius regni exhibuimus, et nolint tempore necessitatis deserere filios meos, sed ipsis omni opitulamine et auxilio adesse dignentur et velint. Item lego Regie Maiestati unam credenciam, necnon duas cuppas meas, et item duos equos, unum, super quo in armis servivi Maiestati Sue et huic regno in campo, alium autem gradarium meum, super quo in curia Maiestatis Sue servivi. Que omnia supplico, ut Sua Maiestas non exiguitatem earum rerum intueri dignetur, sed pocius sinceram testatoris affeccionem erga Suam Maiestatem, cui ego usque in hunc diem semper fidelissime inservivi. Item oppidum meum Gewncz in comitatu Abawywariensi habitum simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet lego ecclesie sancti Martini in terra Scepus existenti, consequenterque preposito et capitulo eiusdem ecclesie pro salute animarum mee ac spectabilis et magnifici condam domini Emerici de Zapolya comitis perpetui dicte terre Scepusiensis alias similiter regni Hungarie palatini et judicis Comanorum fratris et item condam domine genitricis meorum charissimorum in eadem ecclesia sancti Martini sepultorum imperpetuum tenendum, possidendum pariter et habendum ita, ut venerabilis Georgius prepositus eiusdem ecclesie receptis penes se quamprimum commissariis meis, presertim autem illis, qui in partibus illis superioribus propinquiores sunt, habitaque-135-