Köblös József – Kránitz Zsolt (szerk.): A csurgói református gimnázium diákjai 1792–1867. - Csurgói Könyvtár XXV. (Pápa, 2018)

II. Héjas Pál: A CSURGÓI EVANG. REFORM. FŐGIMNÁZIUM RÖVID TÖRTÉNETE

— 49 — mondják, Cicerói nyelven tartott fényes dictióját, — de mely, fájdalom! ránk nem maradt; holott az akkor tartott Csurgói kgyülés elrendelte az ünnepélyen mondott beszé­dek protocollumba vezetését. De megmaradt, daczára az akkori idők mostohaságának, a nagy Curator szintén szép nyelven tartott, részben rögtönzött latin beszéde, melyet az akkori magyar latinság bemutatása végett közölni jónak láttam. A beszéd a következő: Sárközy István beszéde. Viri spectatissimi! Loquentem Clarissimum Paulum Csá­szári professorem audivistis; me autem unum e medio tot eruditorum virorum, quos hic conspiciendi gratia mihi data est, consurgere — non sine aliqua, ut credi par est admira­tione — conspicitis; at re penitius considerata, nihil profecto, quod novum vobis aut plane insolitum videatur, habet haec provincia, quam arcana Dei providentia et vis officii, quo vos inter fungor, jure non prorsus nullo mihi detulisse videntur. Quam ut ornare eo valeam melius, id unum a vobis expeto, ne mensuram dictionis meae a gravitate objecti vel amplitudine materiae repetatis, verum ea quae dici adhuc desiderassetis, memoriae meae officiosis oneribus obrutae tribuendo dissi­muletis. Egregium sane opus et inter praemia gloriae Tuae Illus­trissime Domine Comes fundator! — quem absentem et im­peditum dolemus — quod studio et opera Tua erecta haec Palaestra Litteraria in illud evecta sit culmen, ex quo illam in abstruso hocce regni angulo longa dies temporumque injuria quondam detruserat; jamque ea contribules inter nostros in­timo animi gaudio exultantes vox personet: felices vos qui­bus nihil ad tanti boni perfectionem accedere possit, quam ut Dii muneribus suis propitii essent et tantis rebus adderent perpetuitatem. Namque nec Sol nec Luna Tibi curam animi usque eo se­dant, dum (quod unum votis nostris ab anno uno deerat) professorem Lyceo huic dares, quem vicina multis laudibus 4 64

Next

/
Thumbnails
Contents