Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

504 Veszprémi egyházmegye suplicamus, ut nos Keneseienses et Vferes] Berinyienses in tam antiquo et legali exercitii nostri, oratoriorum, eorundemque accessoriorum usu et possessorio ultroquoque benigne protegere et conservare, per consequens et modo tot annorum molestiis et impetitionibus tandem finem182 183 facere, dominium vero nostrum terrestale ab omnibus contra nos sub quibuscunque titulis aut praetextibus formatis praetensionibus velut re ipsa non nisi in ruinam nostram et finale exterminium vergentibus clementer amovere, et si omnino Romano Catholici templis maioribus indigerent, iisdem eorum exstructionem, vel ut sufficientibus divitiis pervisis pro sua aequanimitate et justitiae amore imponere dignetur. Nobis autem in possessione Padrag degentibus fidelibus subditis suis, quorum exercitium ademto per dominium terrestrale via facti oratorio antea possesso ad domum ministri perangustam restrictum est, ulterius quoque tam contra modernas, quam ne forte secuturas dominii terrestralis impetitiones benigne protectis et consideratione tam numeri nostri, quam multitudinis ex locis vicinis adfluentis clementer indulgere dignetur, ut in locum ademti prioris nostri oratorii aliud numero populi apud nos congregari soliti sacrarum causa commensurandum aedificare possimus oratorium, quod etiam apud seram184 posteritatem nostram benignitatis et indulgentiae erga185 nos Maiestatis Vestrae Sacratissimae aeternum prodeat monumentum. Pro qua gratia et clementia Caesareo Regia Deum nostrum, cui longae­vam Maiestatis Vestrae Sacratissimae vitam, totiusque Domus Augustae incolumitatem quotidianis publice in praememoratis oratoriis nostris fusis precibus commendavimus, ultroquoque pro iisdem pari zelo venerari non cessabimus homagiali cum devotione et obsequio aeterno emorituri. Maiestatis Vestrae Sacratissimae humilimi, perpetuoque fideles subditi, posses­sionum Kenese, Veres Berény et Padrag ad pa­tres Societatis Jesu Jaurinenses pertinentium, comitatui vero Veszpremiensi adiacentium in­colae Helveticae confessioni addicti Legszentségesebb, stb. Vallásgyakorlatunk ősi volta Kenese és Vörösberény falvainkban nem csak az emberi emlékezeten, hanem amaz 1681. éven is hosszan túlnyúlik, amint a pesti bizottság irományai tanúsítják, és semmilyen hihető bizonyíték révén nem kimutat­ható, hogy az nálunk akár megszüntetve, akár csak háborgatva lett volna egészen 182 A szövegben helytelenül: fieret. 183 Itt helytelenül újra szerepelnek a numero populi szavak. 184 A másoló a szót nem tudta azonosítani, nála rövidítésjellel Scram szerepel. 185 A szövegben helytelenül: ergo.

Next

/
Thumbnails
Contents