Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

Barsi egyházmegye 89 Pro littera I: Josephus, Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. rex Reverendissime in Christo pater65, et serenissime cognate nobis sincere dilecte! Demisse relatae sunt Maiestati Nostrae ablegatorum Augustanae et Helveticae confessioni addictorum dilectioni vestrae repraesentatae querelae eatenusque facta apud Dilectionem Vestram eorum instantia, quae siquidem omnino in genere (titulus) posita, et nec in ullo66 quidem puncto specificatam alicuius praetensae iniuriae, uti cui et per quem allatae Inissent, praeseferrent demonstrationem, hinc particulare etiam eousque remedium iis impertiri vix potest. Ut autem hoc in passu benigna67, atque ex ratione pacis et publicae tranquillitatis conservandae caussam querulandi et lamentandi capessant, benignam voluntatem nostram eam esse Dilectioni Vestrae insinuare volumus, ut nimirum juxta benignam statibus regni datam hoc in passu resolutionem, ac subsecutas novissimas patentes nostras omnia et singula in puncto religionis in eum, in quo vigore Soproniensis et Posoniensis diaetae articulorum et subsecutae eorundem68 effectuationis fuerant, statum69 reponantur, ita, ut his omnibus, quorum ante modernam rebellionem usum et exercitium vi praedeclaratorum articulorum habuerant, nullatenus per quempiam turbentur, nec ad fructus et proventus parochiales sub his tumultibus perceptos et (uti credi par est) consumtos contra benignarum amnestialium litterarum nostrarum tenorem refundendos ullo pacto cogi valeant. Prout nec praedicantes aut ministri ab ecclesiis amoveantur, sed nec amoti in muneris sui functione, si quidem absque plebis seductione privatam et pacatam educere velint vitam, impediantur (...)70 et sedibus suis depellantur. Quapropter, Dilectio Vestra, declarata benigna et legali in praemissis resolutione et intentione nostra contra eandem memoratos Augustanae et Helveticae confessioni addictos neutiquam turbari admittat, et siquid ex 65 Valószínűleg Keresztély Ágost esztergomi érsek (1707-1725) a címzett. 66 A szövegben hibásan eo szerepel. 67 Az egyes iratoknak a vizitációs jegyzőkönyvbe való bemásolásakor a másoló számos hibát ejtett (pl. kihagyott szavakat, rosszul oldott fel rövidítéseket, vagy kihagyott sorokat), így a latin szöveg néhány helyen zavaros. Ilyen esetekben — jelen iratnál is — nem ragaszkod­hattunk a szöveg szószerinti lefordításához, csupán a mondanivaló lehető legpontosabb visszaadásához. 68 A szövegben hibásan eorundum szerepel. 69 A szövegben hibásan status szerepel. 70 A másoló a számára olvashatatlan szó, vagy szavak helyét kihagyta.

Next

/
Thumbnails
Contents